None
Datierung: 1202
Ego Ada divina dignatione Beati Aviti humilis abbatissa totiusque eiusdem ecclesiae conventus universis fidelibus ad quos presentes litterae pervenerunt, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod cum quadam controversia verteretur inter V. priorem Chamarcii ex una parte et abbatissa et sanctimoniales Sancti Aviti ex altera parte super obstrusione cuiusdam beriae, quam obstrui fecerant sanctimoniales, et de mandato domini Papae in presentia venerabilium virorum H. decani, et magistri G. de Duaco canonici parisiensis, et magistri G. de Pissiaco sepius fuisset agitata; tandem ad diffinitivam sententiam devenerunt. Iudicantes a predictis monialibus beriam omnino aperiendam, nec de cetero in ea aliquid ab eis debere fieri, per quod usus navagii publicus, aut commoditas monachorum possit impediri. Cum autem ingruente inedia quod iudicatum est facere non possent, remota tota calciata quae facta fuerat ab eis inter prata monialium pro bono pacis permissum est ab utraque parte circiter duas partes magnae calciatae omnino destruendas, et in latere eiusdem calciatae ex parte Lidi eam esse faciendam. Agmentum etiam calciatae iuxta molendinos penitus destruendum, et inter calciatam quae integra remanet et pratum Julduini, quod monachorum est, a predictis monialibus congrue esse curandum, et in tota beria nichil ab eis de cetero faciendum, quod monachis noceat. Concessum est etiam quod si cursus illius beriae non sufficeret ad prata monachorum liberanda ab aquis, liceret priori absque ulla contradictione monialium de prato suo beriam amplificare et his factis et fideliter observans, non licebit priori moniales ulterius super hoc molestare. Quod ut ratum permaneat et illesum, presentes litteras scribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Actum anno gratiae millesimo ducentesimo secundo.

