None
Datierung: 1201
Frater Gaufredus Dei gratia Maioris Monasterii humilis minister et totus eiusdem ecclesiae conventus universis fidelibus ad quos presentes litterae pervenerint perpetuam in Domino salutem. Noverit universitas vestra quod cum domus nostra de Sancto Hylario singulis annis plurimum gravaretur procuratione quadam quam dominus Montiniaci in ea annuatim percipiebat, illam procurationem a Johanne tunc domino Montiniaci centum libris et tribus cifis argenteis comparavimus, anno quo signum crucis accepit Jherosolimis profecturus. Eandem domum dedimus in capitulo eorum universitate fratrum, assensu et voluntate totius capituli et concessimus dilecto fratri nostro Herberto, ut eiusdem domus et omnium ad eam pertinentium sit prior toto tempore vitae suae. Ipse enim cum auxilio amicorum suorum domum illam de procuratione predicta solvendo memoratas centum libras et tres cifos argenteos prefato Johanni penitus liberavit. Excepto quod idem Johannes dominus Montiniaci et heredes sui in eadem domo pro recognitione procurationis tamtummodo, singulis annis viginti solidos usualis monetae in festivitate Sancti Hylarii per manum prioris eiusdem domus percipient. Tenebit autem idem Herbertus secum unum de monachis nostris tantummodo in eadem domo quandiu vixerit ei provisurus in necessariis ut oportet. Nobis etiam et conventui reddet consueta servicia annuatim. Quod ut ratum habeatur et firmum, presentes litteras fecimus scribi et sigillo capituli communiri. Teste universitate capituli. Volumus etiam et placet nobis ut nobilis vir Johannes dominus Montiniaci sigillum suum apponat, si ei placuerit. Actum sollempniter apud Maius Monasterium anno gratiae Mo CCo primo.

