Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 211

None
Datierung: 1202

Confirmatio Raginaldi de Montemirabili de iusticia et consuetudinibus Veteri Vici.

Ego, Raginaldus de Montemirabili notum facio omnibus qui presens scriptum viderint vel audierint quod Johannes Rufus,miles,dominus Montiniaci in domo monachorum de Veteri Vico Perticensi, et super homines eorumdem monachorum, quasdam habebat consuetudines, quibus conquerebantur plurimum se gravari, scilicet sanguinem et latronem, et raptum et suffocatum, quod vulgo dicitur multrum et magnam iustitiam advenarum, qui vulgo dicuntur albanei, magnam etiam iustitiam de masnariis et de censualibus, verum tamen corpus masnarii habebat quando masnarius erat iudicatus, sed monachi habebant catallum, in aqua etiam monachorum habebat piscariam, in vigilia etiam sancti Johannis Baptistae habebat in domo monachorum pastum unius hominis, unius equi et unius canis, et in crastino duos solidos censuales, unam etiam procurationem semel in anno, in bosco etiam de Lesteter medietatem, habebat etiam septem denarios censuales qui reddebantur per manum prioris. Haec omnia quitavit monachis dictus Johannes et dedit eis in elemosinam et in tota terra monachorum, sive in aquis aut in hominibus ipsorum, nihil prorsus retinuit, sed quitavit omnia pro se et pro heredibus suis. Domus etiam, in qua mater eius manebat, debet monachis duos solidos censuales, et furnagium et multuram de tota annona, quae in una nocte in domo eius fuerit. Memorati autem monachi dederunt ei quandiu viveret fructum decimae de terra ipsius, sed minutas decimas sibi retinuerunt. Idem autem Johannes dabit monachis annuatim in recognitionem sui iuris unum sextarium siliginis et unum sextarium avenae infra octavas sancti Remigii. Post decessum vero dicti Johannis tota decima ad monachos Maioris Monasterii immunis revertetur, nec aliquis heredum ipsius aliquid in ea poterit reclamare. Et ego Rag. de Montemirabili haec volui et approbavi et assensum dedi et sigilli mei munimine roboravi. Actum solemniter Carnoti anno gratiae Mo CCo secundo.