None
Datierung: 1201
In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Hugo decanus, magister Giraldus canonicus Parisiensis et magister Gaufridus de Pissiaco universis, ad quos presentes litterae pervenerint, salutem. Noverit universitas vestra causam, que inter priorem et monachos de Chamarcio ex una parte et abbatissam et moniales Sancti Aviti ex altera parte vertebatur, fuisse a domino Papa nobis, appellatione remota, commissam; quae talis erat. Dicebat siquidem pars monachorum moniales in quadam beria, quae a flumine Lido egreditur, calciatam fecisse, quae et solitum cursum aquae mutaret, et usum navigandi quem in predicta beria, tam ipsi monachi quam alii qui in locis adiacentibus predia possident, habere consueverant, impediret, et aquam etiam comprimendo in prata monachorum vicina faceret redundare, unde ipsi monachi et homines eorum dampna plurima passi fuerant et facturos, ideoque petebant ut iamdictam calciatam moniales tollere congerentur, et de dampnis illatis satisfacere competentur. Hec autem iuste se postulare asserebant ea maxime ratione quia non licet cuiquam in flumine publico ripave eius aliquid facere, per quod iter navigii deterius fiat. Item quia cum heedere moniales quondam in alia parte eiusdem beriae clausuram fecissent, conquirentibus monachis, per comitem Teobaldum ipsam clausuram tollere coacte fuerunt, secundum iuramenta bonorum virorum, qui cursum aquae et usum navigii in sepedicta beria liberum viderant ab antiquo; verum etiam fuit ex parte monialium allegatum quod ideo clausura antiqua destructa fuerat quia eam non in suo fecerant sed in alieno; opus autem de quo nunc agitur in solo proprio et aqua ecclesiae suae factum esse dicebant, licet autem cuilibet in suo facere quod voluerit, etiam si alii noceat, dummodo non animo nocendi vicino, sed sui commodi causa id faciat. Nos igitur auditis attestationibus utriusque productis, et examinatis partium rationibus et allegationibus diligenter, habito etiam prudentium virorum consilio, abbatissam et moniales Sancti Aviti et procuratorem earum condempnavimus ut et predictam calciatam tollerent, neque de cetero nulla beria opus aliquod faciant, per quod possit aut usus navigii publicus aut monachorum commoditas impediri, salvo adhuc iure, si voluerint iure suo in dampnis petendis. Unde etiam ad robur pariter et memoriam huius sententie, presentes fecimus sibi et sigillorum nostrorum munimine roborari, et quia magister Gaufredus de Pissiaco, collega, non sigillum habebat, sigillum non apposuit. Actum publice Parisius, anno gratie Mo CCo Io.

