Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 208

None
Datierung: 1200

De concordia facta inter abbatem Maioris Monasterii et Robertum de Mortua Aqua.

R. Dei gratia Carnotensis episcopus universis Christi fidelibus presentis paginae noticiam inspecturis salutem et salutis actore. Notum esse volumus universis presentem paginam inspecturis venerabilem virum et amicum nostrum Gaufredum Maioris Monasterii abbatem, in nostra fuisse constitutum presentia conquirentem de Roberto de Mortua Aqua, qui tenebat quoddam pratum ad censivam Maioris Monasterii spectans, summa XXti solidos Dunensis monetae, et crastino omnium sanctorum pauperibus eroganda, sive assensu ipsius abbatis sive sui capituli contra iusticiam honeratum. Ita quod dictum monasterium et dicta elemosina nullum sentiebat emolumentum, quod certum est iniquitatem continere et penitus obvium rationi. Dictus autem Robertus ex adverso suas quas poterat allegabat rationes. Nobis vero mediantibus et assensum prebentibus post multas verborum altercationes convocatis viris prudentibus ac discretis ad ultimum transegerunt in hoc modo: predictum pratum de cetero propter elemosinam IX. tantum solidos Dunenses solvere tenebitur, sex solidos solum abbati vel mandato eius et XII. denarios reedificationi pontis de Chamart, et XII. denarios fabricae ecclesiae Sancti Johannis de Alba Via, et XII. denarios presbiteri eiusdem ecclesiae pro anniversario defuncti Arnulfi Veillorelle, salvo per omnia censu capitali duorum solum solidorum, quos pro eodem prato et nativitate Beati Johannis Baptiste annuatim monachis Maioris Monasterii reddere tenetur. Quod ut firmiter observetur in futurum ad petitionem utriusque partis presens scriptum sigilli nostri testimonio fecimus roborari. Datum Carnotum anno gratiae Mo CCo, mense Julio.