None
Datierung: 1196
Ego Nevelo de Merlaio notum fieri volo universis, ad quos presentes litterae pervenerint, me decimam Fracte Vallis, quam panetarius Maioris Monasterii diu de elemosina antecessorum meorum habuerat, unde presbytero Sancti Victurii de Fracta Valle et presbytero Sancti Leobini mestivas suas reddebat annuatim prioratui Sancti Nicholai de Fracta Valle in perpetuum habendam concessisse. Volo etiam atque concedo ut predicti presbyteri eorumque sequaces inde mestivas suas percipiant a modo et usque in sempiternum. Sic enim statutum est a domino G. Maioris Monasterii venerabili ministro, predicto prioratui, post longas guerrarum inquietationes iam fere deserto taliter providente. Hoc autem feci, concedente et laudante uxore mea Aalit, concedentibus et laudantibus filiis meis Ursione, Huguone, concedentibus et laudantibus fratribus meis Fuscherio, Matheo, istis videntibus et audientibus, Fuscherio de Merlaio, Roberto Morchero, Huguone de Marconio, Odone de Pataio, Huguone de Destrictis, senescallo meo. Quod ut ratum inconcussumque permaneat et scripto et sigillo meo confirmavi, anno Domini M C XCVI, mense februario.

