None
Datierung: 1196
In nomine Domini nostri Jhesu Christi. Ego Gaufridus comes Perticensis notum fieri volo praesentibus et futuris me, ob salutem animae meae et antecessorum meorum., quitasse et in perpetuam elemosinam concessisse Deo et monasterio Maioris Monasterii, in ecclesia sanctorum Gervasii et Protasii de Choinia Deo servientibus, procurationem unam, quam homines eius villae quae Chonia dicitur, michi annuatim reddere consueverunt. Tali pacto quod homines praenominatae villae michi in vita mea, et post me heredibus meis, loco procurationis praedictae, annuatim in octabis sancti Remigii C. solidos Carnotenses reddere tenebuntur. Ego autem in vita mea post mortem meam heredes mei habitatores Chonie et omnes res tam ad eos quam ad monachos eiusdem loci pertinentes manu tenebimus et defendemus tanquam nostras proprias, et omnimodam garantiam, quam pro procuratione illa eis facere debebamus, per omnia pro C. illis solidis quos nobis annuatim dabuntur, tenebimus in perpetuum exhibere, et omnem libertatem et rectas consuetudines, quas in tempore patris mei bonae memoriae Rotrodi habuerunt, faciemus libere et quiete servari. Nichil omnino preter illos annuos C. solidos a praenotatis, sive monachis, sive hominibus meis, aut heredum meorum temporibus, aliquatenus exigentes. Porro quitationem istam et elemosinam feci volentibus et concordentibus Mathilde uxore mea, Gaufrido filio meo, Stephano fratre meo, in manu Guitonis tunc prioris Chonie, presente et vidente et debitum assensum prebente et sub tuitionem suam tunc elemosinam recipiente venerabili patre nostro Raginaldo tunc Carnotensi episcopo. Sepedicti autem monachi de Chonia devotionem meam aliquo etiam temporali beneficio remunerare cupientes michi XXti libras Carnotenses ob quitationem istam caritatis intuitu contulerunt. Ut autem haec confirmationis meae pagina perpetuum robur obtineat, scribi eam feci et sigillo meo ob custodiam pariter et memoriam roborari. Actum solemniter apud Carnotum, in domo episcopi, anno dominicae incarnationis M C LXXXX VI. Testibus hiis: domino Raginaldo Carnotensi episcopo. De clericis eius: magistro Pagano, Gaufredo Cardonel. De monachis: Ernaudo abbate Sancti Petri Carnotensi, Haimone priore Sancti Martini de Valle, Roberto priore Sparnonensi, Ernulfo priore Montiniaci, Guitone priore Choine. De laicis: Roberto de Veteri Ponte domino Curvae Villae, Gaufredo de Bruslou, Haimerico de Villeriaco canonico de Betunia, Rogerio Enart et multis aliis. Data per manum Girardi clerici mei. Ego Stephanus, frater domini mei Gaufredi comitis Perticensis, quictationem et elemosinam, quam presenti cartula continentur, volui et concessi et ut plenius robur habeat sigilli mei appositione subter firmare curavi.

