Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 201

None
Datierung: 1192

De concordia facta inter nos et Ansoudum Borane super prefectura de Calviniaco.

Omnia fert etas, animum quoque quum brevis est vita hominum, et labilis memoria, rem diu permansuram, nulla concutiendam columpnia, litterarum memoriae decrevimus commendare. Noverint igitur universi tam presentes quam futuri quod contentio, quae inter monachos Maioris Monasterii et Ansoudum Borane et filium eius Adam super prefectura de Calviniaco versabatur, sub hac conditione terminata est et sopita quod prefati monachi vineam unam quam apud Pesou habebant, prefato Ansoudo et filio eius in perpetuum tenendam concesserunt. Ut autem nullus deinceps esset locus calumpniae, sepedictam pactionem tenendam prefatus Ansoudus et filius eius Adam et uxor eius Maria sacramento confirmaverunt. Quod ut ratum et inconcussum teneatur presentis paginae attestatione et sigilli domini Ursionis de Mellaio, in cuius presentia hoc actum est, impressione decrevimus confirmari. Notum sit preterea quod prefatus Ursio, rogatu Ansoudi, hoc tenendum manucepit tali conditione quod si prefatus A. vel filius eius A. a predicta pactione vellent discedere, predictus U. donec ad eam redissent, ad feodum suum assignaret. Hoc actum est, hiis astantibus: Nevelonem de Mellaio, Philippo fratre eius, Pagano de Frovilla, Petro de Thoeri, Foguo de Boscheto, Gaufredus de Puisans, Johanne Capum, Hererando Godart. Actum anno gratie Co LXXXo XIIo.