None
Datierung: 1190
Ego Nevelo de Merleio, dominus Fracte Vallis et dominus Faie, notum fieri volo omnibus qui presentes litteras viderint vel audierint, quod cum esset controversia inter me et monachos Maioris Monasterii super variis articulis, tandem mediantibus bonis et discretis viris in hanc formam pacis convenimus. Cum ego eis deberem C. libras ex quadam conventione, quae facta fuerat mediante comite Theobaldo, in curia eiusdem, abbas et monachi, illas centum libras communi assensu michi quittaverunt. Cum autem idem monachi tenerentur propriis sumptibus reficere et cooperire capellam meam Sancti Firmini, quae est in Castro Fracte Vallis, istam redhibitionem ego monachis quittavi in perpetuum. Preterea cum iidem monachi a me exigerent ut molendinum fullonum eis facere cum assensu meo, iuxta molendinos suos de Villa Presbiteri, super hoc inter nos ita convenimus. Nisi ego in aqua mea, a proximo pascha in duos annos talem molendinum fecero, licebit eis molendinum fullonum iuxta molendinos suos de Villa Presbiteri libere edificare et possidere in pace. Hanc pacem voluerunt et concesserunt fratres mei, et uxor mea, et liberi mei. Huius compositionis testes sunt ex parte mea Philippus frater meus, Goherius de Lanereio, Hamericus de Sancto Juin, Hugo de Charge, Radulfus Martel, Hugo Vecere, Salomon Marescallus. Ex parte monachorum: Theobaldus episcopus corisopitensis, Robertus Sancti Valeriani frater abbatis, Willelmus prior claustri, Hamelinus sacrista, Haimo panetarius, Galterius cellerarius, Radulfus prepositus de Moreiis, Matheus de Nannetis et plures alii. Actum publice apud Maius Monasterium anno quo reges profecti sunt Jerusalem, proxima nativitate Domini post eorum motionem, anno vero gratiae M C XC.

