Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 199

None
Datierung: Um 1187

De decima de Villa Pilata tradita Galterio de Chelis.

Tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod Raginaudus tunc temporis prior Sancti Illarii, precepto Gaufredi, abbatis Maioris Monasterii, et assensu tocius capituli, tradidit Galterio de Chelis et ipsius heredibus portionem decimarum de via Pilata in perpetuum, quae eis contingebat sub annua firma duorum modiorum, unius videlicet avenae et unius siliginis, quos reddent annuatim priori Sancti Illarii in mense Augusto. Decimam autem agnorum sibi retinuit sicut habere consueverat. Quod totum factum et concessum fuit in presencia Raerii tunc temporis domini Monticii, et munimine sui sigilli fecit roborari. Hoc concessit uxor predicti Galterii, Aremburgis et Hugo filius eius. Vivianus Rex, Johannes de Troo sunt testes. Ex parte Galterii sunt testes, Franceius prefectus, Raginaudus Foretarii.