Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 198

None
Datierung: 1186

Carta Raginaudi episcopi de decima molendinorum Fractae Vallis.

Raginaudus Dei gratia Carnotensis electus omnibus presentes litteras inspecturis salutem. Noverit universitas vestra quod vir nobilis Ursio de Fracta Valle, monachis Maioris Monasterii apud Fractam Vallem commorantibus decimam septimanam omnium molendinorum suorum, quam de elemosina antecessorum ipsius quiete possidebant …. in presentia nostra concessit. Nos vero ad petitionem prefati Ursionis necnon monachorum Maioris Monasterii presentem paginam fecimus sigilli nostri impressione muniri. Actum in presentia nostra Carnoti, anno gratiae M C LXXXVI, assistentibus …. Adam de Monte Mirabili, Crispino Droensi, Gauterio de Boeleto, Hugone de Pinu et aliis. Datum XV kal. maii.