Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 197

None
Datierung: 1186

De decima molendinorum Fractae Vallis.

Sicut ex rerum, etc. Inde est quod ego Ursio, dominus Fracte Vallis, notum fieri volo …. quod monachis Maioris Monasterii apud Fractam Vallem commorantibus decimam septimanam omnium molendinorum meorum, quam de elemosina antecessorum meorum diu possederant …. benigne et liberaliter concessi. Huic concessioni et confirmationi meae, uxor mea Gricia et filii mei Nivelo primogenitus, Fulcherius, Philippus, Matheus, Bernardus et omnes filiae meae pariter Isabel, Philippa, Persois, Aalez et uxor primogeniti filii mei Aaliz et filii ipsius Ursiolus et Bernardus prebuerunt assensum, quod ut ratum permaneat …. sigilli mei et sigilli capituli Maioris Monasterii volui appositione muniri. Actum apud Fractam Vallem, anno gratiae M C LXXXVI. Testibus his: Pagano de Loivile senescallo, Goero de Lanere, Radulfo de Vilers, Hugone de Chavernai, Hugone de Destrez, Gaufredo de Merlai.