None
Datierung: Um 1185
Tam futuris quam presentibus notum volumus fieri quod Harduinus Frances prepositus Muntiniaci longo tempore et multis prioribus Sancti Ilarii terram et homines calumniavit. Tandem Raginaudus vir prudens, et circa domus suae negocia sollicitus, Dei volumptate et sapientium consilio, discordiam calumnii ad cuncordiam revocavit. Poposcerat enim predictus prepositus sibi et uxori suae omnibusque filiis suis IIIIor libras donari ut terram illam et homines in pace monachis relinquierent. Quos predictus Raginaudus facta omnium concessione largiri non dubitavit. Cuius pacis cuiusque concessionis testes sunt Mauricius Rufus, Desreet, Robertus de Sancto Valeriano, Stephanus Foerole, Vitalis de Boisseau, Stephanus prepositus Sanctae Geminae. Testis est iterum Raherius dominus Muntiniaci, qui litteras istas munimine sigilli sui fecit roborari.

