None
Datierung: 1185
In his quae communi assensu fuerint opus est litterarum monumentis ne rei veritas a posteris valeat permutari. Omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus, notum fieri volumus quod dissensio quedam fuit inter monachos Maioris Monasterii et Ivonnem de Curia Alensis propter unam decimam de Fago, que est in parrochia Sancti Peregrini de Plano. Quae contentio pacificata fuit intuitu et consilio Raherii de Montiniaco, et assensu et voluntate Hugonis Borrelli, de cuius feodo predicta decima erat. Tali videlicet condicione quod priori de Sancto Ilario predictus Ivo vel heredes eius annuatim VII. sextarios annone reddant, scilicet dimidiam partem hibernagii, sicut crescet in terra, et dimidiam partem Marcesche. Est quedam terra iuxta villam Sancti Perregrini, quam Ivo tenet de Gauterio de Scallis in qua monachi decimam capiebant, quam Ivoni et uxori suae sicut tenuerant, integre concesserunt. Hec omnia concessit Hodburgis uxor Ivonis. Hanc autem cartam sigillo domini Raherii, de cuius feodo predicta decima erat, subterfirmavimus, et hoc fecimus ut ista concessio firmior in subsequens evum permaneret. Huius rei adfuerunt testes isti, ex parte Ivonis: Hugo Borrellus, Hugo de Riveria, Paganus Chomet, Aubertus de Bolei. Ex parte monachorum, Robertus sacerdos de Muntiniaco, Nevelonus de Guercha, Adam de Cloia, Gauterius de Scalis, Gervasius de Lanereio, Stephanus Foerole, Gervasius de Fai, Bigotus etiam Jobaudi, David de Curia, Johannes de Fogeres, Andreas Guabrile. Acta est hec concessio publice apud Muntiniacum anno ab incarnatione Domini M C LXXXV.

