Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 195

None
Datierung: 1185 oder 1186

Epistola Lucii III papae Herveo abbati.

Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Herveo abbati et fratribus Maioris Monasterii salutem et apostolicam benedictionem. Ad audientiam apostolatus nostri pervenit quod domum quamdam in burgo qui Chamartium dicitur possidetis, ubi fratres ab hac vita migrantes pro defectu cimiterii nequeunt sepeliri, et cum locus ipse per vigenti leugas et amplius a monasterio distet, necesse tamen est cadavera mortuorum cum plurimo saepe discrimine ad idem monasterium tumulanda deferri. Unde nos vobis contra huius difficultatis incommodum paterna sollicitudine providentes, praesentibus vobis litteris indulgemus in illo et consimilibus locis vestris cimiterium construere, ubi, salvo parrochiali iure aliarum ecclesiarum, libere possitis mortuorum vestrorum corpora sepelire. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Veronae, XV calendas novembris.