None
Datierung: 1184
Ego Raherius Montiniaci dominus notum facio presentibus et futuris, quod cum elemosinam quam Odo pater meus et Agnes mea mater ecclesiae Maioris Monasterii et fratribus prope castrum Montiniaci in loco quem de dono eorum habebant manentibus dederant, Dei amore augere et ampliare vellem. Contigit venerabilem virum Herveum Maioris Monasterii abbatem apud Montiniacum venire. Ad cuius petitionem omnes elemosinas quas pater meus et mater mea predictis fratribus dederant et ea quae superadidi, cum assensu Odonis, primogeniti filii mei, eisdem fratribus confirmavi; videlicet: decimam duorum molendinorum in aqua Ledi, apud Montiniacum; cui elemosinae, iure predictorum fratrum exigente, decimam tercii molendini in ipsa aqua ab eisdem fratribus in perpetuum possidendam adieci. Ita quod in undecima ebdomada claves molendinorum tradantur priori Sancti Egidii vel famulo eius ad percipiendam libere et quiete decimam memoratam. Concessi etiam et confirmavi predictis fratribus decimam omnium furnorum de Montiniaco, et omnem decimam bladi et vini eiusdem castri citra pontem; decimam quoque de Andeglo, et decimam de Plaxicio Guarini sine Barba, et usagium monachis in omnibus boscis meis sed et hominibus eorum, sicut homines castri Montiniaci habent. Homines vero monachorum ibi manentes ad molendinos meos venient ut molant, et ad furnos ut coquant, et ad pressoria ut presserent, et in excubiis castri Montiniaci sicut homines eiusdem castri assistent. Petivit etiam a me predictus abbas, quod et ei concessi, ut in burgo suo costume essent ad formam costumarum castri Montiniaci, quas sine meo assensu et auxilio, tunc temporis statuere ne valebat. Ita quod omnium costumarum burgi illius medietatem habeam et monachi alteram medietatem; id est de rotagio, de chantellagio, de minagio et venditione animalium. Et quando bannum meum erit, habebo costumam de hominibus burgi illius sicut habeo de propriis hominibus meis et criagium tabernarii mei. Census autem et fenagium et vindennagium burgi illius proprie monachorum erunt. Sed et fenestre et stalla carnificii ibi non fient ad vendendum, absque permissione mea. Costumae vero albaneorum hominum, si qui fuerunt, inter me et monachos per medium dividentur. Statuetur etiam serviens per monachos et per me, qui minam et bussellum de communi habebit, et supradictas costumas colliget, et de eis servandis fidelitatem tam monachis quam michi faciet. Et si quis de ipsis costumis aliquo modo forisfecerit, emendatio forisfacti inter me et monachos per medium dividetur, et serviens inde districtum habebit. Concessi etiam predicto abbati ut monachi, qui in obedientia Sancti Egidii manserint ad quos omnia que supra memoravi spectant, pressorium ad propria vina premenda in curia sua habeant. Illud etiam sciendum est quod neque abbas neque monachi talliam capient in hominibus burgi illius sine meo assensu, sed neque ego neque heredes mei in ipsis hominibus talliam habebimus, nec etiam aliquid ab eis poterimus exigere vel vi capere, sine abbatis et monachorum Maioris Monasterii voluntate. Quia volo et ratum habeo ut predicti monachi burgum suum et omnes redditus premissos et omnes elemosinas et decimas quos Odo pater meus et Agnes mater mea pro salute animarum suarum eis dederunt tam in vineis quam in terris et aquis et pratis, in molendinis quoque et furnis et boscis et in omnibus aliis locis et rebus, sed et ea quae patris mei et matris mee dono adieci, ita libere et quiete in perpetuum possideant, sicut elemosina libera melius et liberius potest et debet possideri. Et quia de memoratis elemosinis et decimis quas pater meus et mater mea eis dederant, predicti fratres litteras sigillatas non habebant, ego Raherius habito prudentium virorum consilio ipsas elemosinas et decimas et que postea adidi et quicunque homines feodi mei sive in decimis sive in ceteris possessionibus memorato Sancti Egidii loco dederint sive concesserint, eisdem Maioris Monasterii fratribus in puram et perpetuam elemosinam possidenda concessi. Et auctoritate sigilli mei cum mera Odonis filii mei voluntate confirmavi, nichil omnino perpetuum ex omnibus redditibus premissis et elemosinis michi vel heredibus meis retinens preter orationes tantummodo et mercedem animarum. Sollicite precavens ne aliquam super omnibus premissis molestiam predicti fratres a successoribus meis patiantur. Sed pro salute mea et animarum patris mei et matris mee necnon uxorum et filiorum meorum Odonis, Hugonis et Raherii, antecessorum quoque et successorum meorum, domini misericordiam libere valeant exorare. Actum est hoc apud Montiniacum, anno verbi incarnati Mo Co LXXXo IIIIo. Testibus hiis: Herberto abbate Sanctae Mariae Castriduni, Adam de Cloa, Odone de Plaxicio, Gervasio de Lanere, Roberto de Veilla, Bigoto preposito, Roberto presbitero Sancti Salvatoris, Guillelmo presbitero Sancti Egidii, Johanne de Filgeriis, Guillelmo Cubart maiore Sancti Peregrini, Arnulfo Batnoise, Andrea Lesure, Odone priore Chamarcii, Auchero priore Sancti Egidii, Gaufredo de Cloa, Matheo vicario, Huberto presbitero de Sancto Leobino, Raginaldo priore Sancti Hilarii, Turpino Siroto, Petro maiore, Guilloto filio eius, Girardo Sicherio, Huberto Maure, Johanne Bigot, Rainerio de Chasteneio, Michael Bruni, Herveo cordoanario, Hueto Girolo, Andrea coquo et aliis multis.

