None
Datierung: 1180-1184
Notum sit omnibus, qui litteras istas viderint vel audierint, quod cum monachi Maioris Monasterii apud Montiniacum manentes prata haberent unde sufficienter sibi fenum colligerent, quidam homo nomine Galterius monachus pratum quoddam habebat, eis pro uno arpenno et dimidio vinearum excambiavit, sciendum tamen quod cum pratum memoratum in censiva esset Willelmi CabaIIarii et vineae predictae in censiva domini Raherii de Montiniaco, prefatus Willelmus voluit excambium illud concedere nisi predictus Galterius censum qui pro prato debebatur, id est VI d. de vineis quas acceperat in excambium, ei singulis annis persolveret. Concessum est itaque et a monachis et a domino Raherio et Odone filio eius et prefato Galterio et liberis eius, ut de vineis illis VI. denarii census, a Galterio et heredibus eius, reddantur singulis annis prenominato Willelmo et successoribus eius in perpetuum. Monachi vero pro prato quod tenent, domino Raherio et heredibus eius VI. denarios singulis annis de censu, persolvent. Hoc concessit ipse dominus Raherius et dominus Odo filius eius et Willelmus Caballarius et uxor et filii eius et uxor predicti Galterii Richildis nomine, Johannes, Willelmus et Willelmus filii eorum et filia eorum Henoldis nomine. Testes qui hoc viderunt et audierunt: Aucherius prior Montiniaci, Eudo prior de Chamart, Rainaldus prior Sancti Hilarii, Bigotus prepositus Montiniaci et alii multi. Ego vero Herveus Maioris Monasterii humilis minister sigillum nostrum de assensu capituli nostri pro testimonio apponi precepimus.

