None
Datierung: 1180
Johannes divina dignatione et meritis sancti Thomae Carnotensis ecclesiae humilis minister, universis fidelibus, in perpetuum notum sit universitati vestrae, quod cum esset contentio inter monachos Maioris Monasterii et Odonem Ruffum super plurimis ad domum de Veteri Vico pertinentibus, in presentia nostra in hunc modum mediantibus amicis composuerunt. De boscho de Stellario notum est quod sit iuris monachorum. De quo etiam ita diffinitum fuit, quod prior de Veteri Vico, cum consilio Odonis IIIIor homines de suis eliget, et boschum illum, accepto ab eis iuramento, tradet custodiendum ad salvamentum terrae ipsius et profectum monachorum, salvo iure iamdicti Odonis et successorum eius. Poterit tamen prior, absque assensu Odonis vel successorum eius, de eodem boscho hominibus suis ad carrucas suas, stivas et haias, et hortos, et ad furnos furgones dare. Si autem hominum illorum, qui boschum ipsum custodire debent, negligentia, boschum ipsum vastari contigerit, cum ad noticiam prioris vel per ipsum Odonem vel per quemlibet alium pervenerit, in curia ipsius prioris qui ibi inventus fuerit, adducetur, et de emendatione quae inde provenerit, medietatem habebit prior, et Odo aliam medietatem. Erit autem in potestate utriusque partem emendationis quae eum contingit, aut recipere aut dimittere. Si vero abbas boschum ipsum duxerit vendendum, Odoni vel successoribus eius hoc ipsum indicabit, et de precio medietatem Odo et abbas aliam medietatem habebit. Demum vero, sicut dictum est, IIIIor hominibus prior boschum ipsum sub interposito iuramento tradet cum consilio Odonis custodiendum. Si vero domus Veteri Vico incendio defecerit, monachi in boscho ipso quod sibi necessarium invenire potuerint, accipient. In omni terra monachorum, iamdictus Odo vel successores eius, nec per se, nec per alium submonitionem facient. Si vero clamor ad priorem delatus fuerit super effusione sanguinis, si manifesta fuerit et apparens, per manum prioris in curia ipsius, Odo et successores eius rectum quod inde exibit, habebunt, priore pro iusticia districtum suum capiente. Si aliquis albaneus in terra monachorum manens, de manifesto furto in curia monachorum convictus fuerit vel etiam aliquis censualis monachorum tantum qui masuram non teneat, similiter in predicta curia de manifesto fuerit furto convictus, corpus eius et omnem suberam eius Odo habebit. Si vero homo in terra monachorum residens et masuram tenens, de manifesto in curia monachorum fuerit furto convictus, corpus tantum ipsius pro iusticia facienda Odoni tradetur. Universa vero quae sui iuris erunt monachi habebunt. Recognovit quoque Odo quod monachi in molendino de Veteri Vico motagium et sclusagium sine censu vel reddibitione aliqua libere debent habere, et braiam suam in molendino illo. Sane VIItem denarios et obolum, quos pro predicto motagio, Radulfus de Spineto adversus nos reclamabat, iamdictus Odo monachis aquietare debet. Quotiens vero abbas Maioris Monasterii in domum in Veteri Vico venerit, poterit in aqua predicte scluse sicut in sua piscari. Predictam vero sclusam nec monachis ad dampnum predicti Odonis solito altiorem facere, nec ipsi Odoni ad dampnum monachorum rumpere nullatenus licebit. Actum est hoc in presentia nostra anno Dominice incarnationis Mo Co LXXXo, Huberto Ruffo et Nicholao filiis eius, Odonis scilicet, et Maria uxore eius, et ipsum concedentibus; assistentibus et audientibus ex parte monachorum: Milone archidiacono Carnoti, Guillelmo priore Carnoti, Eudone priore Chamartii, Olivero priore de Veteri Vico, Stephano de Parrefondo, Moyse notario, Guillelmo de Virgulto, Guillelmo Cochin, Guillelmo Maugerii, Morino de Lesteler, Odone Teboldi et Gaufredo Labele de Castriduno. De parte Odonis: Raginaudo Pagano, Odone de Lessart, Ernaudo de Curvavilla, Guillelmo Raso, Ramundo presbytero, Garnerio de la Moltouere, Radulfo de Spineto et aliis quampluribus.

