Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 189

None
Datierung: 1178

Carta concordiae de Nantonvilla cum Galterio Vittin factae.

Johannes, divina dignatione et meritis sancti Thome Carnotensis ecclesiae minister humilis, omnibus ad quos litterae istae pervenerint, in Domino salutem: Noverit universitas vestra quod contentio quae vertebatur inter monacos Maioris Monasterii et Galterium Vittin super quasdam domos et vineas, quas idem G. apud nemus Nantovillae, sine assensum eorum, emerat et construxerat, hoc modo conquievit: habebunt monachi pro bono pacis medietatem dictae possessionis in presenti, alteram vero medietatem prefatus G. ab eis sub annuo censu recipiet, et se pro eis sicut hospes a modo iusticiabit, nec aliquid sine assensu monacorum in terra Sancti Martini emere poterit. Talis postmodum inter eos, mediante domino Ebrardo de Puteolo, compositio extitit, quod G. partem monachorum vita tantum comite possidebit; eo vero decederet sine erede, eius pars ad monachos in elemosinam devoluetur. Urgente tamen necessitate, G. suam partem vendere vel obligare poterit homini iusticiabili, qui sit de potestate Beati Martini, et si monachi partem illam emere voluerint, pro marco argenti minus quam alius, eam habebunt. Hanc vero compositionem de partium assensu confirmatam sigilli nostri patrocinio fecimus communiri. Huius rei testes: Ebrardus de Puteolo, Burcardus cancellarius carnotensis, Henricus filius eius, Johannes de Merevilla,Renaldus de Rovreto, Gaufredus de Lengis, Geldumus Desreatus. Actum anno verbi incarnati Mo Co LXXo VIIIo.