None
Datierung: 1177-1184
Nos fratres capituli Maioris Monasterii et ego Herveus eiusdem ecclesiae humilis minister, omnibus qui presentes litteras viderint et audierint, notum facimus, quod quaedam contentio quae inter fratres nostros, priorem videlicet Sancti Hilarii et priorem de Montiniaco super quibusdam decimis vinearum vertebatur, tandem tali compositione sopita est et sepulta. Statutum est itaque ut totam decimam vinearum et terrarum quae sunt a magna via quae ducit Montiniaco usque ad semitarium de Cohuel, prior domus Sancti Hilarii in perpetuum sine aliqua contradictione habeat. Habebit etiam decimam vinearum que sunt proprie hominum Sancti Hilarii, ubicumque idem homines in tota decimaria Montiniaci vineas habent vel habituri sunt. Ne autem prior Montiniaci super hoc in posterum conquiri teneretur, statutum est ut ei prior Sancti Hilarii quatuor sextarios siliginis in recunpensationem predictarum decimarum singulis annis persolvat. Testes huius compositionis fuerunt isti: Antelmus panetarius, Petrus cantor, Martinus de Rameruco, Eudo prior de Chamarcio, Aucherius prior Montiniaci, Rainaldus prior Sancti Hilarii, Guilchardus notarius, Ivo camerarius, Andreas de Firmitate, Hubertus de Bohun, Willelmus de Corsot, Johannes cocus et multi alii.

