Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 186

None
Datierung: 1177

De conventione Ursionis de Fracta Valle super aquam Castriduni.

Ego Ursio dominus Fractaevallonsis tam presentibus quam futuris notum et certum fieri volo, me libenti assensu uxoris meae Griciae et filiorum meorum Nivelonis, Fulcherii, Philippi, Mahei, Richeni concessu, abbati Maioris Monasterii, P. et Thome, tunc priori Chamartii et monachis eiusdem loci sub tali conditione, aquam meam Castriduni oppignerasse, pro M. solidis Andegavensium monetae. Tenebunt igitur monachi aquam illam per VII. annos, et habebunt piscaturam aquae in elemosinam; nec ab eorum dominio, nec per me, nec per heredem meum subtrahetur. Post septem vero annos tenebunt monachi aquam illam et proventum aquae in elemosinam, donec M. solidi vel a me, vel ab herede meo eis reddantur. Nec michi nec heredi meo super hoc monachos in causam vel ante episcopum vel aliam potestatem vocare licebit. Et quia conventionem istam volo firmam et inconvulsam consistere, sigilli mei eam auctoritate confirmo et testium confirmatione corroboro. Ex parte monachorum, Gaufredus qui fuit maior Chamartii, Hubertus maior, Matheus frater eius, Guillelmus Ridellus, et Guillelmus forestarius, Christianus; famuli monachorum, Ebrardus Boistard, Ingelricus frater eius, Robinus Berneri, Inchelricus Borus. Ex parte domini Ursionis, Nivelo de Potestate, Hugo de Chamartio, Guillelmus de Montgivem, Hubertus Licires et alii multi. Actum est hoc anno ab incarnatione Domini M C LXXVII. Sciendum autem quod hec convenientia determinata fuit apud Castrumduni in presentia comitis Teobaudi, qui eandem convenientiam litteris suis sigillatis confirmavit. Diffinita etiam fuit apud Carnotum in presentia Johannis, Carnotensis episcopi, qui similiter eandem convenientiam confirmari fecit munimine sigilli sui.