Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 185

None
Datierung: 1175-1184

De venditione nemoris Vindocinensis.

Notum sit tam futuris quam presentibus quod ego Hugo Castriduni vicecomes in perpetuum dedi et concessi Deo et ecclesiae Beati Martini Maioris Monasterii terram nemoris Vindocinensis, quod venditum est inter Romilliacum et Calviniacum sicut illa dividitur a terris sanctimonialium templariorum et Leprosorum ad costumas et redibitiones quas dominus Montis Doblii et dominus Boscheti et praedicti nemoris participes capiunt in eadem terra de Calviniaco. Hoc donum fieri concesserunt isti et pro hoc ipso tantum habuerunt, Johannes de Lavardin XL. libras, Gaufridus de Lavardin C. solidos, Hugo de Sancto Agilo X. libras, Dometa uxor eius et filius ipsius XX. solidos, Gaufredus Vogrin XXV. solidos, Ursio de Fracta Valle et Nevelo filius eius et eorum uxores et liberi et pertinaces eorum IV. libras et X. solidos, Ansoldus forestarius C. solidos, Adam filius eius equum trigenta solidorum, Gaufredus de Hauz XL. solidos, Gilo forestarius unum modium siliginis, domina eius et uxor, filii etiam et filiae eorum X. solidos, Gaufredus Daude unum modium seliginis. Ego vero Hugo, vicecomes Castriduni, rogatu supradictorum hoc in manu cepi ad defendendum et protegendum super feodis quos ipsi de me tenent et inde habui tria milia solidorum. Johanna vicecomitissa, uxor mea, et Gaufredus filius noster, pro hoc ipso concedendo habuerunt X. libras. Testes huius rei sunt isti: Gosbertus de Boscheto, qui inde habuit C. solidos, Henricus de Puisat, qui inde habuit XLVI. solidos, Gervasius de Plaissiez. Igerius tunc prior de Calviniaco, Mainardus socius eius, Odo Chavel et multi alii. Quod inviolatum volens permanere sigilli mei testimonio precepi confirmari.