Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 183

None
Datierung: 1147-1156

Carta confirmationis de fundatione cellae Calviniaci.

Rerum gestarum notitiam edax solet oblivio consumere et preteritorum obducere dicta vel facta. Proinde ne apud posteros preteritorum dicta vel acta depereant et vetustate notitia obsolescat, fugax rerum memoria litterarum est vinculis religanda. Agnoscant igitur posteri nostri huius habitatores cenobii Beati Martini Maioris Monasterii, quod Bartholomeus de Vindocino, pro sua parentumque suorum animabus, fratribus de Fonte Gehardi per manum domini Gaufredi, venerabilis Carnotensis episcopi, quatuor carrucatas terrae in Pertico et ea quae ibi cohabitantibus essent necessaria, scilicet prata, aquas, nemus ad domos aedificandas seu reficiendas, et ad focum suum, et glandem, et aream ad molendinum in elemosinam donavit. Episcopus igitur donum istud de manu praenominati Bartholomei accepit, et de eo WilleImum de Fonte Gehardi et per eius manum habitatores loci illius investivit, et in perpetuum libere et quiete possidendum concessit, sigillique sui auctoritate corroboravit. Locus autem ille Calviniacus vocatur. Post aliquantum itaque temporis praedictus Bartholomeus videns praefatos fratres nullius perfectae religionis videlicet nec monachilis, nec canonicalis ordinis professionem tenere, aut sub spiritualis patris providentia militare, sed potius absque iugo ad voluntatem propriam quamlibet in partem declinare nec aedificando praedicto loco, quam oporteret sollicitudinem adhibere fratres illos diligenter admonuit, ut ad Maius Monasterium venirent et nobis loci illius habitatoribus, se et omnia sua conferrent, ibidemque monachilem tam vitam quam habitum acciperent. Nos etiam Maioris Monasterii monachos multa precum instantia per se et amicos suos rogavit, ut loci sepe memorati Calviniaci scilicet curam gerentes, eundem locum cum pertinentiis suis in perpetuum ius et possessionem ecclesiae nostras auctoritate sua redigeremus, et fratres inibi Deo servientes in monachos susciperemus. Ut autem diligentius petitionem eius impleremus quaecunque apud Sanctum Geldericum antiquitus habebamus, sicut in scriptis nostris plenius continetur, pacifice nobis in perpetuum obtinere concessit. Ad augmentationem etiam eiusdem loci, dedit dominus Bartholomeus de suo terram ad unam carrucam sufficientem et de boscis suis ad usus monachorum, ad ardendum scilicet et ad aedificandum quantum necesse haberent. Dedit etiam centum porcis monachorum liberam pastionem in boscis suis, et decimam pasnagii sui eis concessit. De hospitibus quoque, qui in terram monachorum hospitati fuerint, concessit et dedit eisdem monachis omnem vicariam et omnes consuetudines. De hospitibus vero suis quos in manu sua retinuerit, concessit eisdem monachis ut decimam haberent. Et quoniam praenominatus Bartholomeus in proximo Jerusalem profecturus erat, et prae acceleratione itineris sui votum suum tam festinanter explere non poterat, dominum Engebaldum venerabilem Turonensem archiepiscopum et Vulgrinum fratres suos, dominamque Mariam sororem suam, necnon et dominum Gosbertum generum suum, qui ei in dominio terrae suae successurus erat amicabiliter conveniendo rogavit ….. (caetera desunt)