Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 182

None
Datierung: 1139

De molendinis in aqua Ledi sitis.

Pateat et ratum sit universis quod ego Ursio dominus Fractae Vallismonachis Maioris Monasterii in elemosinam dedi quod in tota aqua fluminis Ledi a Villa Presbiteri usque ad molendinos meos, qui Novi dicuntur, nec a me nec ab aliquo heredum meorum molendini, nec esclusa, nec aliud quicquam quod molendinis monachorum noceat, edificabitur. Burgum etiam novum subtus calciatam secus molendinum de stagno gratanter edificari concessi, et omnes controversias, quae super eo inter me et Gaufredum Leporem panetarium extiterant, in pace dimisi. Feci hanc concessionem primitus apud Fractam Vallem, concedentibus filiis meis, Nivelone, Hamelino, Philippo, Fulcherio, Rainaldo, et sororibus eorum Hersende et Comitissa, et uxore primogeniti filii mei nomine Agatha, et Hilgodo Piel; quorumdam ad testimonium nomina Paganus de Froavilla, Rotbertus filius eius, Harduinus de Chantosmo, Fulcoius de Pataio, Radulfus prepositus, Herpinus, Hubertus de Feritate, Gaufredus Lepus panetarius. Evoluto parvo temporis intervallo, cum supradicto Gaufredo Lepore panetario Maius Monasterium adii et premissam concessionem denuo concessi, videntibus ex parte mea, Paganus de Fracta Valle, Paganus de Froavilla, Hamelinus de Montorio, Roscelinus Mala Terra. Actum anno incarnationis Domini M C XXXIX. Domno Garnerio abbate Maiori Monasterio presidente anno secundo.