None
Datierung: 1131
Ego Teobaldus comes Blesensis notum facio omnibus presentem paginam inspecturis et maxime posteris meis, quod ego Teobaldus, ob remedium anime mee et predecessorum meorum, concessi et confirmavi illam elemosinam et libertatem, Odoni abbati Maioris Monasterii et hominibus de Chamarcio, quam dedit predecessor meus, in remissione peccatorum suorum, Odo comes Campanie, beato Martino Maioris Monasterii et monachis ibi Deo servientibus, scilicet alodum Chamarcii cum servis et ancillis, cum furno et molendino, et aliis appendiciis et consuetudinibus, et cum omni iustitia de sanguine et latrone, et etiam de infractione edicti, ita tamen quod si quis hominum de Chamarcio, facto edicto, absentaverit se maliciose ab exercitu meo vel a custodia corporis mei quam facere debent, viginti solidos emendabit. De quibus quindecim solidos habebit prior eiusdem loci, quos non licebit ei indulgere absque licencia mea vel prepositi mei. Ego vero per manum prioris alios quinque accipiam, et cum omni alia iusticia excepto subfocato et raptu et interfectione hominis et duello, cum iudicatum fuerit in curia monachorum et iterum adiudicatum. Preterea libertatem illam concessi et confirmavi, quam ex carta predecessoris mei Odonis comitis vidi et audivi, videlicet quod non liceat alicui hominum meorum vel aliorum, qui per me possint iusticiari in alodo predicto aliquid violenter auferre vel sesire vel arestare, nisi de iussu et voluntate prioris loci illius. Qui autem hec attentare presumpserit, sexaginta libras priori emendabit et unum obolum auri michi vel heredi meo. Ut autem hoc inconvulsum in perpetuum remaneret, et ne michi vel alicui heredum meorum contra ire liceret, sigilli mei placuit auctoritate roborari. Huius rei testes sunt ex parte comitis: Robertus Legedoctus, Petrus Guina, Ebrardus qui fuit prepositus, Fromundus prepositus. Ex parte vero monachorum: Giraudus Milletus, qui tunc erat prior Chamarcii, Stephanus Lesiardus camerarius abbatis, Hubertus maior, Popardus de Lanceio. Actum apud Castridunum, anno ab incarnatione Domini Mo Co XXXo Io. Regnante Ludovico rege Francorum, primo vero anno quo unctus fuit in regem Ludovicus filius eius, Gaufrido eciam Carnotensi episcopo existente.

