Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 180

None
Datierung: 1131

De quibusdam malis consuetudinibus quas Theobaldus comes in burgo nostro de Chamartio habebat et nobis dimisit.

Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Teobaldus Blesensis comes habeo talem consuetudinem in burgo de Chamarciaco, quod homines illius burgi pergunt mecum in exercitum et in expeditionem, et si ibi castrum firmavero, illud claudent de palis et virgis, et in castro nichil plus facient, preter hoc quod corpus meum excubabunt. Si vero aliquis de predicto burgo ab exercitu et expeditione mea defuisset, aut de municione castri vel de custodia corporis mei, sicuti supra dictum est, forisfecisset, forisfactum illud ab eo secundum voluntatem meam accipere solitus eram. Quam quidem consuetudinem me tandem iniuste sumpsisse divina inspiracione recognoscens, ea deinceps conditione temperavi, ut quociens aliquis in quolibet eorum que supradicta sunt, forisfecisse inventus fuerit, accipiam ab eo quinque tantum solidos emendacionis, prior vero Chamarcii XV. solidos, de quibus ei absque meo assensu nichil condonare licebit. Similiter notum esse volo omnibus nichil me habere in furto vel latrone eiusdem burgi. Cum enim aliquando contigisset Hugonem de Castro Teoderici, pro furto ibi facto, a latrone quodam peccuniam plurimam accepisse, cognito quod acciderat, cognovi tandem me in furto illo vel latrone nichil habere, rectitudinem inde in manu domini Odonis, Maioris Monasterii tunc abbatis, feci. Ut autem hoc inconvulsum in perpetuum permaneret, et ne michi vel alicui heredum meorum contra ire liceret, sigilli mei auctoritate placuit corroborari. Huius pacti sunt testes: ex parte comitis: Robertus Legedoctus, Petrus Guina, Ebrardus, qui fuit prepositus, Fromondus prepositus. Ex parte vero monachorum: Giraudus Milletus, qui tunc erat prior Chamarcii, Stephanus Lisiardus, camerarius abbatis, Hubertus maior, Popardus de Lanceio. Actum est hoc, anno ab incarnacione Domini Mo Co XXXo 1o. Regnante Ludovico rege Francorum, primo vero anno quo unctus fuit in regem Ludovicus filius eius, Gaufrido etiam Carnotensium episcopo existente.