Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 179

None
Datierung: Um 1128

Carta de ecclesia sancti Marini martyris in vico Choinensi sita.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Ego Gaufredus Dei gratia Carnotensium episcopus volo scire omnes ecclesiae fideles, quod Hugo vicecomes de Puteolo praesentiam nostram adiit et quicquid iuris secundum saeculum habere videbatur, in ecclesia Sancti Marini martyris in vico Choinensi sita, quae de eius feodo erat dispositioni meae commisit, suppliciter petens ut eam monachis Sancti Martini Maioris Monasterii in eodem vico commanentibus concederem. Similiter et Ermensendis, uxor quondam Ivonis Cotella de Curva Villa, quae tunc illam ecclesiam iure terreno possidebat, et fecit et petiit. Eorum itaque petitioni libenter annuens praefatam ecclesiam supradictis monachis concedo et tribuo, quatenus eorum dispositioni a modo sit dedita, salvo tamen iure Carnotensis ecclesiae. Hanc autem donationem sive concessionem ut firma et inconcussa in posterum permaneat, sigilli nostri auctoritate muniri ac roborari facio. Haec vero facta sunt praesente et concedente Gauterio archidiacono, Stephano abbate Sancti Johannis in Valeia. Galeranno abbate Sancti Andreae, Beringario presbytero Beatae Mariae, Guillelmo Aculeo, Alberico clausario monachorum, Fulcherio coquo.