None
Datierung: 1125 oder 1126
Noverint quibus scire necesse fuerit, quod domnus abbas Odo, in generali capitulo residens, ipsius capituli assensu dedit cuidam nostro servienti, nomine Huberto de Chelchiaco, maioram de Camarcio, tantum in vita sua, eo pacto ut si forisfactum fecerit quod emendare velit et possit, non ideo maioram illam amittet; et contra si forisfactum fecerit quod emendare nec velit nec possit, maioram nostram nobis quiete dimittet. Dedit autem nobis idem Hubertus inde decem libras, et omni anno vigenti solidos Dunensium ad festivitatem beati Martini hiemalem, quia secundo post festivitatem die hec pactio firmata est, nobis reddet. Testes inde sunt: Guido filius Huberti, Effredus, Lambertus filius Hugonis, Ingelricus cellararius, Lotharius, Ingelricus filius Hugonis, Effredus, Rainaldus cellerarius.

