None
Datierung: 1125
Hoc etiam memoriae posterorum presenti scripto tradere curavimus quod Gaufrodus vicecomes Castriduni dedit Deo et beato Martino quatuor arpenna terrae in cimiterio Beati Johannis, qui dicitur de Alba Via, libere et quiete sine aliqua consuetudine; cui donationi sive concessioni interfuit Gaufredus Carnotensis episcopus et Tetbaldus Blesensis comes, qui hoc ipsum auctoritate sua confirmaverunt. Quod concessit uxor eius Helvisis, et duo filii eius, Hugo et Paganus, cum duabus sororibus eorum, Alpasia et Helvise. Concessit etiam nobis et dedit decimas ad ipsam ecclesiam pertinentes; hoc ipsum uxore et filiis et filiabus eius supradictis concedentibus, et episcopo et comite auctorizantibus. Actum anno ab incarnatione Domini M C XXV, indictione IIII. Huius concessionis sive donationis testes subscribimus. Ex parte vicecomitis: Rotrodus comes de Pertico, Raimundus Sextalararius, Hugo vicarius, Stephanus de Veteri Alona. De nostris: Andreas de Baldemento, Rainaldus cellararius, Ingerrius maior, Rotbertus de Membraliolis, Thomas filius Willelmi. Hii qui subsequuntur testes sunt concessionis uxoris et filiorum filiarumque eius; ex parte ipsorum: Hugo vicarius, Hilgodus de Membraliolis, Ingelardus Forrerius, Stephanus de Novo Vico, Rainaldus de Spieriis, Raimundus Sextalararius. De nostris: Rainaldus cellararius, Thomas filius Willelmi, Ingerricus filius Effredi, Ebrardus Barbatus, Ingerricus cellararius Lambertus filius Hugonis, Fulcaldus.

