Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 176

None
Datierung: 1122

De terra de Murzellis et de filiis Andreae Barbae.

Notum sit cunctis Maioris scilicet Monasterii monachis, quod postquam Andreas cognomento Barba terram quae dicitur de Murzellis Deo et beato Martino et monachis Maioris Monasterii in elemosinam dedit et ipsam postmodum terram maior eius filius Herveus, qui de Bellovidere dicebatur, calumpniatus fuisset et ipsam omnino calumpniam pro LX. solidis, quos inde a monachis ipsis habuit, quiete dimisisset, surrexit alius quidam ex filiis eius nomine Gaufredus, et licet multorum probari posset testimonio nondum illum natum fuisse, quando terra haec a patre eius monachis data est, cepit tamen eam calumpniari atque inde monachos adversus se in curia Blesensi placitare coegit. Ubi cum die statuto cum eis praesens fuisset, temptata prius, ut moris est, concordia, dedit ei Robertus, Villae Berfodii tunc prepositus, XXti Blesensium solidos, et omnem eiusdem terrae calumpniam dimittens, eam Maioris Monasterii monachis solutam et quietam imperpetuum habere concessit. Tunc predictus frater eius maior natu Herveus qui ad hoc concedendum eum hortabatur, coram cunctis qui aderant sponte sua publice confessus est quod ipse quoque, ut eam monachis concederet, LX. ab eis solidos inde iniuste habuerat, quoniam nullum in ea ius habebant eo quod eam pater eorum predictis monachis pro anima sua libere dedisset, ipsi vero iniuste habuerant, quicquid inde habuerant. Actum Blesi in camera comitis coram Andrea de Baldimento tunc siniscalco, anno ab incarnatione Domini M C XXII, presentibus de monachis Maioris Monasterii eodem Rotberto, Guigomaro Lavarzinensi priore; Rainaldo de Castro Gunterii, notario, Guillelmo Rebrachio, Guillelmo de Malestricto, Fontis Merlandi priore. De famulis eorum: Petro Fultrerio, Blesensi famulo, Teoderico de Villa Berfodii, et Pagano et Rainaldo fratribus eius, Balduino de Rosdone, Rainaldo de Aula. Ex parte Gauffredi: Herveo fratre eius, Burrello de Conon, Hainrico de Vienna, Garino Gradulfo. Ex utraque parte: Hugone de Castro Teoderici, Rainaldo de Sezana, Airardo de Villabon, Petro de Roilliaco, Burdino, Rainaldo de Fontana, Arnulfo de Suevra, Blesensi preposito, et multis aliis sicut in plena curia.