Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 173

None
Datierung: 1119

Notitia de concordia inter monachos Maioris Monasterii et Nivelonem de Fracta Valle.

Omnibus sanctae Ecclesiae filiis notificare curavimus, quod Stephanus, comes Blesensis, et Adela uxor eius, pro redemptione animarum suarum et suorum antecessorum atque successorum, dederunt Deo et sancto Martino Maioris Monasterii et monachis ibidem Deo servientibus, quandam partem de foresta sua, quae Silvalonia nuncupatur ad, aedificandam ecclesiam et habitationes monachorum et ad hospitandos hospites, solutam et quietam ab omni consuetudine; propter quod Franca-Villa vocatur illa obendiencia prope Fractam Vallem posita. Dedit etiam Nivelo de Fracta Valle praefato sancto Martino et monachis Maioris Monasterii ibidem in elemosynam, pro redemptione animae suae et suorum omnium, de terris suis et de aquis et caeteris beneficiis, quae iuxta prefatam elemosynam habebantur, sine ulla retentione alicuius consuetudinis, ad usus solummodo monachorum et hospitum eorum. Dedit etiam et concessit praefatis monachis quicquid de fevo suo, vel emptione, vel donatione alicuius hominum suorum acquirere possent. Post aliquantum vero temporis immisit eis calumnias in praefatam elemosynam comitis et etiam in suam, asserens locum, in quo ecclesia et habitationes monachorum sitae erant, et etiam burgum quod subtus est, de suo beneficio esse, et ideo non permittebat monachis domos suas aedificare, nec burgum ampliare, nec ministeriales habere in burgo suo, nisi quantum ipse vellet, aquam etiam Ledi fluvii quam eis ad piscandum cum dominicis piscationibus dederat et terram ad hospitandum hospites, intra Petram Sigillatam et Fractam Vallem reabstulit eis, et quamplura alia. Clamabat etiam in iamdicta elemosyna comitis et in sua malas consuetudines et exactiones, videlicet pedagium, sanguinem, latronem, raptum, incendium, catum, vulpem et multa alia, quae enumerare longum est. De quibus ad talem concordiam venerunt monachi Maioris Monasterii, praesente eorum abbate nomine Guillelmo, cum praefato Nivelone, per manum Theobaldi comitis, quod saepedictus Nivelo clamavit solutas et quietas omnes consuetudines, et exactiones quas reclamabat in elemosynam comitis et in suam, illas denominatae quae designatae sunt et si quae aliae requisitae sunt ab eo omnes ut dictum est omnino calumnias guerpivit, sine ulla retentione alicuius consuetudinis; excepto quod mercatum publicum non levabunt monachi nec burgenses eorum; habebunt stallos extra habitacula sua et excepto quod in die mercati Fractae Vallis non vendent, nec ement homines monachorum in burgo suo nisi panem et vinum et caetera quae ad cibum pertinent et si homines monachorum, in mercato Fractae Vallis, aliquid vendiderint vel emerint, unde teloneum exeat, reddent illud. Quod si inde foris fecerint, emendabunt sicut de teloneo. Aliam autem consuetudinem nullam reddent homines monachorum Niveloni, neque in terra eorum neque extra. Monachi autem poterunt habere in burgo suo ministeriales quantoscumque et qualescumque voluerint, et de hominibus suis consuetudines poterunt habere qualescumque voluerint, nemine contradicente; officinas vero suas habitationi monachorum aptas, domos scilicet, claustrum, puteum et quicquid opus fuerit eis poterunt facere monachi, sine ulla contradictione; et locus, in quo burgum situm est, et in quo ecclesia et caetera habitacula monachorum sita sunt, recognovit et gratanter concessit Nivelo, quod erat veraciter, sicut est de proprio beneficio comitis Stephani et Adelae uxoris eius et aqua Ledi fluvii, quam ad piscandum monachis prius dederat cum propriis piscatoribus ipsorum, et postea reabstulerat in hac concordia concessit eis in perpetuum habendam ita plenarie, sicut in prima donatione, a molendinis scilicet Huberti filii Maignonis usque ad sclusam Guinardi. Si quis vero clamorem fecerit Niveloni de monachis, calumniam eis faciens de aliquo quod teneant de beneficio eius, monachi tenebunt ei iusticiam ante Nivelonem quamdiu ipse recte manu tenerit eos. Quod si senserint se iniuste gravari, quaerent iusticiam vel sanctae ecclesiae vel comitis. Si autem monachi clamorem fecerint Niveloni de aliquo hominum suorum, qui eis iniuriam faciat de beneficio eius, Nivelo faciet eis iusticiam, quod si noluerit ipsi aliunde quaerent iusticiam. Ad hanc Nivelonis concessionem et malarum consuetudinum dimissionem, et calumniarum guerpitionem, extitit praesens Ursio, filius Nivelonis, concedens et ipse monachis in hac concordia quicquid pater suus eis concesserat, et guerpivit omnes calumnias, quas pater suus fecerat ei in saepedicta elemosina, et etiam omnes consuetudines et exactiones quae superius denominatae sunt. Concessit etiam quicquid apud Sanctum Hilarium de Gravella calumniabatur eis. Haec omnia concessit uxor ipsius Ursionis nomine Beatrix apud Fractam Vallem, sub his testibus; ex parte monachorum: Oliverius monachus, Giraudus monachus, Johannes monachus, Popardus praepositus monachorum, Landricus famulus, Corbellus famulus. Ex parte Beatricis, quae inde habuit XX. solidos, fuerunt Paganus de Merliaco, Girardus de Villeriis, Turbaudus, Moyses, Munereius. Pro hac itaque concordia et concessione dederunt sepedicti monachi Niveloni et Ursioni, filio eius, mille et centum solidos Dunensium denariorum et concesserunt ipsis habere in pace molendinum quem Nivelo fecerat inter molendinum monachorum de stagno et aquam Lidi; et burgum novum quod ipse fecerat ex altera parte stagni eorum, quae monachi calumniabantur, et etiam habitationes hospitum et arpennos quos monachi clamabant habuisse de elemosyna Nivelonis inter Petram Sigillatam et Fractam Vallem. Haec concordia facta est inter monachos Maioris Monasterii et Nivelonem de Fracta Valle et Ursionem filium eius, apud Tyronenses monachos, qui ad os Ograe fluvioli commorantur, anno ab incarnatione Domini M C XVIIII, in praesentia Tebaldi comitis et Guillelmi abbatis Maioris Monasterii et multorum aliorum quorum nomina subter scripta sunt. Ex parte comitis et monachorum Goherius Meschinus, Joscelinus Borrellus, Jeremias de Bosco Garnerii et Matheus frater eius, Raimundus Ansgotus, Salomon panetarius, Hugo de Pometo. De monachis: abbas Guillelmus, Fromundus prior, Guillelmus, qui fuit prior, Petrus de Loratorio, Petrus baiulus, Laurentius capellanus, Oliverius panetarius, Hugo de Camarcio. De famulis: Arraudus camerarius, Paganus de Camilliaco, Enjorricus de Camarcio, Petrus Burdon, Johannes mariscalcus, Paganus, Beliardus, Radulfus cocus, Petrus Theoli, Gasconius, Pupardus de Franca Villa, Landricus praepositus, Corbellus,Rotbertus Tuegal, Raginaudus de Gastina. Ex parte Nivelonis et filii eius: Jeremias de Insula, Roscelinus, nepos Nivelonis, Fulcherius, frater Roscelini, Philippus, nepos Nivelonis, Guillelmus de Vileriis et Guillelmus filius eius, Hugo de Camartio, Turbaudus, Matheus Poteron, Paganus Grandis, Hugo, Ildegarius. Notum sit omnibus tam futuris quam praesentibus quod comes Tebaldus pacem et concordiam inter monachos Beati Martini Maioris Monasterii et Nivelonem de Fracta Valle fecit, sicut in hac carta scriptum est de malis consuetudinibus et de calumniis, quas ipse Nivelo in elemosyna comitis Tebaldi et suorum antecessorum de Franca Villa faciebat et de hoc ipse comes Tebaldus hanc cartam scribere et bene servare praecepit et si monachis Maioris Monasterii necesse fuerit iussit praedictus comes quatenus eis haec carta reddatur.