None
Datierung: 1119
Posteris nostris notum fieri volumus, quod Odo Desredatus et monachi Sancti Martini de Nantuvilla habebant suum molendinum communem et unam sclusam, in aqua quae dicitur Coneia. Placuit vero quod facerent alium molendinum iuxta illum et aliam sclusam, tali pacto, quod quales custumas monachi capiebant in priori molendino, et in priori sclusa, tales caperent ipsi monachi in alio molendino et in alia sclusa, videlicet medietatem molendinarii, et medietatem furti, et medietatem rapti, et medietatem sanguinis, et medietatem incendii. Et de omnibus piscibus, qui capti erunt ad molendinos, habebunt monachi quartum piscem, de minutis et de maioribus, et quartam partem ingeniorum ad capiendos pisces ponent. Et si ad merramentum molendinorum fuerint ingenia adposita, vel ligata, ad capiendos pisces sub molendinis vel iuxta molendinos, habebunt monachi inde quartum piscem, et quartam partem ingeniorum ponent. Et de omnibus piscibus, qui capti erunt in una hastata aquae, iuxta ambas sclusas, quae hastata mensurabitur ab utraque sclusa intra aquam, a capite ambarum sclusarum usque ad molendinos, habebunt monachi quartum piscem, de minutis et de maioribus, et quartum ingenium ad capiendos pisces ponent. Et a meta quae facta est in utraque sclusa usque ad molendinos, habebunt monachi per totam aquam quartum piscem et quartum ingenium ad capiendos pisces ponent. Et a meta in retro nichil capient monachi nisi in suam aquam et in hastata aque, que fuerit a capite ambarum sclusarum usque ad molendinos. Et in sclusis facient inter Odonem et monachos portas, et de omnibus piscibus qui erunt capti ad portas, habebunt monachi medietatem, et medietatem ingeniorum ponent. Et ad calefaciendum molentes et ad molendos reficiendos, et ad sclusas reficiendas et ad portas reficiendas, dabet monachus de luco Sancti Martini, si ea que necessaria fuerint, in luco poterunt inveniri, et si in luco non poterint inveniri, querent inter Odonem et monachos. Et si Odo ea quae necessaria fuerint ad opus molendinorum et sclusarum atque portarum querere noluerit, facient monachi de communi. Similiter si monachi ea quae necessaria fuerint querere noluerint, faciet Odo de communi. Et de mercede quam habebit mercenarius qui portabit ligna ad calefaciendum molentes, dabunt monachi medietatem, et Odo alteram medietatem. Omnes istas custumas videlicet medietatem molendinarii et furti et rapti, sanguinis atque incendii, et quartum piscem de molendinis et de hastata aquae quae est iuxta novam sclusam, et de alia sclusa hoc quod pertinet ad eum et quartum piscem de aqua que est a meta sclusarum usque ad molendinos et medietatem piscium de portis, dedit Odo Desredatus Deo et Sancto Martino et monachis eius in elemosinam et propter hoc donum habuit ipse Odo de caritate Sancti Martini XXti III solidos. Hoc donum et hanc convenientiam concesserunt filii eius, videlicet Hugo Desredatus, Gelduinus, Goffredus, Odo atque Girardus, et habuerunt pro hac concessione: Hugo Desredatus XVIII. solidos et Gelduinus X. solidos, et Goffredus V. solidos, et inter Odonem et Girardum V. solidos Hujus doni et huius concessionis testes sunt ex parte Odonis Desredati et filiorum eius: Paganus de Plessiaco, Guillelmus de Viler Sancti Orgencii, Odo de Cantumerulae,Garinus, filius Andreae, Robertus Scutum ad Collum de Brocha, Tebaudus, maior de Brocha, Odo de Lerrevilla, Hugo de Aureliano, filius Goffredi Desredati, Amandus Torchans Ocream, Lambertus de Duiaco. Ex parte vero monachorum: Odo filius Godefredi de Puteolo, Paganus de Carnoto filius Adelardi, Stephanus maior, Robertus frater eius, Hildegarius de Vilers, Hugo Bulgens, Odo frater eius, Ricardus piscator, Arnulfus filius Benedicti de Lanci, Bernerius filius Guidonis, Hugo filius Constantini, Iscomardus, Teodericus sacerdos, Moises monachus, Goffredus monachus Pictavensis, Tebaudus monachus qui tunc erat prior de Nantuvilla, et qui hanc rem fecit. Hoc donum et hae concessiones factae fuerunt coram Hugone de Puteolo, Carnotensi vicecomite, et per manum eius, de cuius beneficio monachi habent omnia alia et ista. Hoc autem factum est Ludovico regnante in Francia, Tebaudo comite principante, Gaufredo de Livis Carnotensi episcopo, anno ab incarnatione Domini Mmo C. XVIIII, quando cartae fuerunt divisae inter Odonem et monachos, et Odo Desredatus recepit cartam suam. Adfuerunt cum Odone Desredato et cum filiis suis: Paganus de Plessiaco et Guillelmus de Viler Sancti Orgentii, et Renaudus de Villa Mauri. Et cum monachis adfuerunt: Stephanus maior, Arnulfus filius Benedicti de Lanci, et Iscomardus, vidente Hugone de Puteolo Carnotensi vicecomite et suis hominibus videntibus.

