Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 171

None
Datierung: 1118

De concordia inter nos et monachi Bonevallis.

Quoniam rerum ……… quorum nos Maioris Monasterii fratres auctoritatem exemplaque secuti ad omnium volumus notitiam pervenire, quo tandem fine quave concordia, …. discordia inter nos et monachos Bonae Vallis quieverit. ….. calumniantibus nobis iam olim adversus eos, quaedam in obedientia Sancti Hilarii, qui dicitur de Gravella, necnon et in ecclesia castri Fractae Vallis, quae tunc ipsi tenebant ….. dimiserunt nobis et concesserunt totam illam Sancti Hilarii de Gravella obedientiam, simulque omnia quae in ecclesia dicti castri Fractae Vallis habebant …. illis mortuis, surrexerunt monachi Bonevallis dicentes in litteris suis contineri quod Roboreti Villam eis debebamus adquietare. Quod cum ita coram Carnotensi episcopo tunc Gaufredo de Leugis ab utraque parte concessum, ad hunc pacis finem pervenimus. Actum Bonae Vallis, anno Domini M C XVIII, V. Idus ianuarii.