Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 170

None
Datierung: 1116-1136

Carta fundationis cellae Calviniaci in Pertico.

Scimus quoniam Deus inter caetera misericordiae mandata hospitalitatem habendam nobis insinuat, non habentes increpat, et in futuro dampnat adtestante evangelio ubi dicit: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos, filius hominis non habet ubi reclinet caput, et alibi: Hospes eram et non collegistis me. Habentes autem commendat et in futuro remunerat, quod patet in Loth qui hospitalitatis caritate ab angelo Domini praemunitus, ab incendiis Sodomae liberatus est. Dicit etiam Dominus: Qui vos recipit, me recipit. Quod uni ex minimis istis fecistis et mihi; et iterum: Hospes eram et collegistis me, etc. Haec adtendens Bartholomeus de Vindocino pro sui suorumque antecessorum salute Willelmo de Fonte Gihardi et fratribus suis praesentibus et futuris dedit quatuor quarruchas terrae in Perticho, et ea quae ibi cohabitantibus essent necessaria, sicuti prata, aquas, nemus ad reficiendas domos et ad focum suum et glandem et aream ad molendinum. Et ut libere et canonice istud donum fieret, sicut praefatum est, datum fuit et traditum per manum episcopi Carnotensis Gaufredi. Episcopus autem dedit et tradidit in manu Guillelmi de Fonte Gihardi ad opus sui et suorum fratrum solutum et quietum. Huius rei testes adfuerunt: Gaufredus episcopus, Hugo praepositus, Bernardus capicerius, Hugo Vindocinii decanus, Gaufridus Vindocinii abbas, Paganus Aleri, Gaufredus Grisa Tunica Vindocinii comes, Archembaudus praepositus,Frodo de Sancto Martino, Willelmus Roiletus, Fulcherius de Ferraria, Goscelinus, Petrus Machua, Hilgotus pelletarius, Hugo monetarius, Hugo filius Gaufredi. Et ut hoc firmum et inconvulsum persisteret, concesserunt filii sui, Engelbaudus praepositus, Vulgrinus, Maria, Guamardus vir eius. Testes fuerunt: Paganus de Fracta Valle, Giscelinus Dapifer, Hilgotus viator, Vaslinus talandarius Guaterius de Sancto Martino, Barumcellus.