Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 169

None
Datierung: 1116-1136

Auctoramentum Gaufredi Carnotensis episcopi super ecclesia Sancti Johannis de Castriduno.

Quoniam pro loco et officio nostro iustis nos oportet petitionibus assensum prebere, et maxime locis illis vel ecclesiis in quibus certius conformis religionis ordinem, etc. ……… Ego, Gaufredus Carnotensium Dei gratia humilis episcopus, omnibus notum esse volo quum adierunt in presentiam nostram, fratres et amici nostri, Maioris Monasterii monachi, pro quadam ecclesia Sancti Johannis Castriduni, quae dicitur de Chamarcio burgo, scilicet ipsorum cuius iam dimidiam partem sub predecessore nostro bonae memoriae, domno Ivone episcopo, dono utique eius et concessione adepti fuerant, et quiete possidebant, orantes attentius et implorantes ut et reliquam, a Roberto legedocto et eius matre Heluisa in manu nostra et archidiaconi nostri Dunensis, Gosleni, dum idem Robertus Jerosolymam pergeret, ut melius ordinaretur, dimissam nostra eis auctoritate concederemus. Quorum petitionem benigne suscipientes, predictam Sancti Johannis ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus salvo iure Carnotensis ecclesiae, tam nos quam idem archidiaconus, praefatis Maioris Monasterii monachis quiete in perpetuum possidendam, dedimus atque concessimus. Concedimus ipsis monachis medietatem ecclesiae Nantulfi Villae quam prefatus predecessor meus, Ivo Carnotensis episcopus, eisdem ante dederat. Donamus etiam et confirmamus sepedictis Sancti Martini Maioris Monasterii monachis ecclesiam Chonie cum omnibus pertinentiis suis, ecclesiam quoque de Faverillo et ecclesiam Pruneti, cum terris ipsi ecclesiae pertinentibus et medietate parrochialis decimae, atque oblationum quinque festivitatum. Adiicientes ut in predictis ecclesiis monachi presbiterorum electionem et ad episcopum Carnotensem presentationem habeant, ita tamen quod eisdem monachis ipsi presbiteri omnem subiectionem et fidelitatem exhibeant. Et ut ista concessio nostra sive donatio firma eis et illibata apud omnes successores nostros irrefragabiliter maneat, presentis privilegii decreto statuimus et proprii sigilli impressione muniri precepimus. Data Carnoti, XVII Kal. aprilis.