Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 168

None
Datierung: 1116-1136

Notitia de ecclesia, cimiterio et decima Sancti Johannis qui dicitur Alba Via.

Labentium rerum memoriae fugaci litteris utiliter consulitur, quibus quod perire poterat reservetur, et quod elabi retineatur harum ministerio et antiquitas nova et novitas sit antiqua. Dum et quod antiquitus gestum est, in intellectu posterorum dum legitur, innovatur et quod noviter actum scribitur, dum in succedentes generationes mandatur, antiquitatis auctoritas roboratur. Noverit itaque omnis posteritas quod Helvisa legisdocta dedit Deo et beato Martino ecclesiam beati Johannis Camartio, quae dicitur de Alba Via, cum omni decima ad eam pertinente, excepto de pane et vino et tres arpennos terrae in cimiterio eiusdem ecclesiae, quod concessit Robertus legisdoctus filius eius et vice episcopi archidiaconum Carnotensem Goslenum de ecclesia illa per manum ipsius investivit. Quod viderunt Acharius archidiaconus, Galterius de Essa, Ascelinus Corbellus, Loerius de Camartio, Hubertus Piellus, et Girardus Miletus. De concessione vero tam supradictae decimae quam trium arpennorum, quia post modum facta est, sunt isti: Guillelmus Brito, Girardus Moinardus, Garnerius de Braiolo, Rotroldus, Stephanus filius Odonis; de nostris: Hubertus maior, Rainaldus cellararius, Thomas filius Guillelmi et Arnulfus frater eius. Haec omnia concesserunt Ivo clericus, Gaufridus de Montiniaco et Godetus, tres scilicet filii Helvisae et filia eius cognomine Burda. Haec concessio facta fuit in domo eiusdem Helvisae, ipsa vidente et hoc donum iterum confirmante, in praesentia Gaufridi vicecomitis de cuius fevo ecclesia illa erat; testes ex parte ipsorum Gaufredus de Monte Foleti, Guillelmus de Porcaria, Rotrodus et Grimillus frater eius. De nostris: Gaufredus capellanus, Herveus decanus, Hubertus maior, Rainaldus cellararius, Thomas, Lotharius, Ingelricus filius Effredi et Tetbaldus frater eius, Odetus filius Rainaldi, Coletus, Gaufredus de Sancto Hylario.