None
Datierung: 1116
Notum sit omnibus quod Willelmus Goetus senex et uxor eius Eustachia et eorum filii Willelmus scilicet et Mischinus primogenitus, et Robertus atque Matheus, concesserunt beato Martino et monachis Maioris Monasterii pro sua parentumque suorum salute, omnia quae eis donaverat seu vendiderat Gastho de Braiolo. Fecerunt autem hanc concessionem apud Braiolium anno ab incarnatione Domini M C XVI, sub Ludovico rege Francorum et comite Blesensi Thetbaldo et episcopo Carnotensi Gauffredo de Leviis, anno ordinationis eius primo. Ubi interfuerunt isti qui subscripti cernuntur. Tescelinus Herons, Rotbertus Imbertus, Bernardus puer, nepos ipsius Eustaciae, qui hoc concessit et inde unum denarium habuit, Paganus de Montehatonis, Gausfredus filius Hugonis de Brueria, qui et ipse unum denarium inde habuit, Girardus Hartemala, Hubertus de Lessart, Ingelbaudus de Monrahart, Girardus Curtinguimont. Quando vero Matheus, iunior horum filius, hoc die concessit, affuerunt isti: Lambertus filius Gauterii, Robertus Riscenda, Arnulfus capellus de Alvia, Gausfredus Boissellus; ex parte quoque monaohorum: Tetbaldus, prior Nantulfi Villae, Ingerricus, maior de Camartio, Stephanus maior, gener eius, Ivo de Camartio, Judicalis, famulus monachorum, Odo Bulianthus, Malemunitus, Hugo Buor, Arnulfus de Lanceio, Garmus Russellus. Sciendum quoque quod pro hac concessione habuerunt de caritate beati Martini, Willelmus pater XXX. solidos, Willelmus filius XXX., Rotbertus XII., Matheus XX. Eustachia vero remisit suam partem pro amore monachorum et Gelduini monachi nepotis sui.

