None
Datierung: Um 1116
Notum sit omnibus quod Gastho de Braiolo centum solidis et uno vendidit nobis monachis Maioris Monasterii, per manum domni Gualterii, monachi, fratris nostri tunc temporis Nantulfi villae prioris, quandam terram uni bovi sufficientem, quam habebat apud eandem Villam Nantulfi ante portam domus nostrae, cum quinque arpennis vinearum, sic solutam et liberam, sicut ipse a domno suo Guillelmo Goito tenebat eam; id est cum universis consuetudinibus suis. Quae venditio facta est apud Camarcium, testibus his: ex parte nostra: Roberto Dotaim, Vitali presbitero, Tetbaldo cognomento Pelez-Rainaldo,Herveo famulo monachorum,Richerio de Nantulfi Villa. Ex parte vero Gasthonis: Richerio de Exsarto, Odone Diabolicatore, ex cuius fevo est memorata terra, qui et hoc ipsum benigne concessit. Teste etiam Herberto milite ipsius, nepote Rainaldi de Monte Rahart, et Galterio ministro eius. Post haec predictus Galterius frater et monachus noster, ut venditio haec firma et stabilis esset, ivit ad Braiolum castrum, et dedit septem solidos Agathae, uxori prefati Gasthonis, ut concederet venditionem, quam idem maritus eius fecerat nobis; quae libenter hoc fecit. Concesserunt itaque nobis tam ipsa quam filii sui, Odo et Robertus, et filiae, Statia et Helena, terram sepedictam, solutam et liberam, una cum prefatis quinque arpennis vinearum solute et libere in perpetuum possidendam cum omnibus consuetudinibus et redditibus suis. Pro qua concessione dedit idem monachus Odoni maiori filio duodecim denarios, et Roberto sex, Statiae quoque denarios sex, et Helenae alteri filiae totidem. Cuius rei testes sunt hi, ex parte nostra: Rodulfus, filius Rotrochii, Frotmundus pellicerius, Galterius caprarius, Richardus corvisiarius, Gauffredus Dordanys et Robertus, filius Petri Campionis. Cum autem hoc audisset Guillelmus Goitus, cepit illa omnia nobis calumniari. Benigne dedit ipsi sepedictus frater noster et monachus domnus Galterius viginti solidos, et alios viginti solidos Eustachiae uxori suae, et Hugoni filio eorum quinque solidos, ut sepedictam terram et vinearum arpennos quinque benigne concederent Deo et beato Martino atque nobis. Qui et ita fecerunt, et Rotbertum alium filium suum cum Hugone fratre suo, quem diximus, hoc ipsum concedere fecerunt. Cuius rei testes hi sunt ex utraque parte: Gauffredus filius Rotrochi Bastardi, Rainaldus filius Gauffredi, Odo Figulus, Hugo Niger. Post haec plurimis diebus evolutis, prefatus Gastho, egritudine nimia pregravatus, cum a sepedicto fratre nostro Galterio peteret, ut eum propter suscipiendum monachilem habitum ad Maius Monasterium afferret, tandem suscepit ipsum in domum nostram de Nantulfi Villa et ea quae infirmitati eius erant necessaria aliquandiu benigne exibuit. Qui tandem de egritudine convalescens, ad propria remeavit. Propter impensum autem sibi beneficium et pro animabus parentum suorum et sua, coniugisque suae, dedit Deo et beato Martino atque nobis per manum sepedicti monachi nostri omnem decimationem vinearum quae in Nantulfi Villa iam aedificatae erant, et omnium quae deinceps ibidem aedificandae erant. Cui dono addidit omnem partem minutae decimationis domus nostrae quae sibi competebat, id est porcorum, agnorum et omnium preter decimam annonae. Quod concessit uxor eius Agatha et Odo filius eius, cui dedit monachus predictus IIII. solidos Carnotensis monetae. Cui rei testes sunt ex parte Gasthonis: Johannes de Arrou, Rodulfus filius Guillelmi prepositi de Braiolio, Gualterius filius Fulcherii Traveschet; ex parte monachorum: Odo Desredatus, Radulfus maior Nantulfi Villae, Robertus et Tetbaldus filius eius, Gauffredus Aries, Goscelinus Rufus, Johannes de Banivilla.

