None
Datierung: 1110 oder 1111
Notum sit praesentibus et futuris maxime successoribus nostris Sancti Martini Maioris Monasterii monachis, quod Hugo vicecomes Castriduni, plurimum aggravatus infirmitate, qua et mortuus est, factus est monachus Sancti Martini, et sollicitus de salute animae suae, cogitabat ut per manus pauperum ante se aliquid beneficii praemitteret. Dedit itaque non solum pro se sed etiam pro salute parentum suorum beato Martino Maioris Monasterii et nobis, monachis eiusdem loci, in perpetuum habendum rotaticum de alodio Gilduini, solutum et quietum, sicut ipse tenebat. Et ut hoc donum firmum et stabile esset, fecit hoc concedere Gaufridum vicecomitem filium suum, qui etiam Gaufredus dedit ei fidem, et in fide osculatus est eum, quod teneret nobis elemosynam istam, et servaret in perpetuum, sicut ipse pater eius nobis donaverat eam. Hoc quoque concessit Mithildis comitissa Vindocinensis, filia eiusdem Hugonis. Hoc etiam vidit et concessit Rotroldus de Monteforti, frater eiusdem Hugonis. Hoc viderunt et audierunt de monachis nostris: Archenaldus, Gausbertus Ludovici, Gradulfus de Nantulvilla, Telduinus de Castello Rainaldi; de laicis: Paganus de Merlaio, Rainaldus servus, Gaulterius de Fraxino. Hi ex parte nostra. Ex parte vero vicecomitis: Willelmus filius Ingelardi, Raimmundus sexterarius, Tetbaldus de Berzilio, Ingelardus panetarius, Forrerius, Tetbaldus de Novi, Tetbaldus cocus vicecomitis, Warinus de Monte Pancer, Gislebertus vicarius, Ainardus, Neptunus.

