Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 164

None
Datierung: 1108

Concessio Ursionis super omnibus quae habemus de fevo patris sui et de suo.

Notum presentibus sit et futuris quod anno Dominicae incarnationis millesimo centesimo octavo, agentibus nobis Maioris Monasterii monachis sub domno abbate Willelmo anno quarto, Ursio filius Nevelonis. iam miles, venit in domum nostram apud Camartium et ibi concessit Deo et beato Martino et nobis quicquid habebamus de fevo patris sui et de suo. Propter quam concessionem dedit ei domnus Gausbertus Ludovicus monachus, eo tempore panetarius noster, unum equum quem habuit Paganus filius Girberti de Froavilla. Huic rei concedendae interfuerunt testes: Gaufredus de Cantat Merula, Hugo, filius Odonis Desreati, Hugo de Fai, Paganus ille prenominatus, qui equum habuit; de servientibus vero beati Martini: Ingelricus maior, Rainaldus cellararius, filius Odonis maioris de Guastinia.