None
Datierung: 1107-1123
Notum sit presentibus et futuris maxime successoribus nostris Maioris Monasterii monachis, quod Gaufredus comes Vindocinensis, qui cognominatus est Grisa Gonella, calumniatus est nobis aliquandiu res illas quas tenebamus de Nivelone de Fracta Valle, quas ille idem Nivelo dicebat de fevo suo esse, quae pertinent ad obedientiam Francae Villae et Moreiarum, id est calumniabatur nobis molendinos et terram et prata et aquam, super omnia illa quae de fevo Nivelonis, ut supradiximus, habebamus pertinentia ad prenominatas obedientias. Sed tandem guerpivit illas calumnias tam prefatus comes quam uxor eius Mathildis, scilicet comitissa necnon Eschivardus frater eiusdem comitis et omnia superius nominata quieta nobis in perpetuum concesserunt et absolutissima. Propter quod dedimus comiti et uxori eius quingentos solidos Andegavensis monetae, Eschivardo autem XXti. Hoc fuit factum et firmatum per manum domni Gausberti Ludovici monachi et panetarii tunc temporis nostri,presente cum eo domno Gilduino monacho, domni Gilonis filio. Haec viderunt et audierunt ex parte nostra: Petrus de Monte Aureo filius Hamelini, Gaufredus filius Guicherii de Castro Rainaldi, Bartholomeus filius Gaufredi Pagani de Vindocino, Frodo filius Guillelmi filii Frodonis, Paganus de Balloio; ex parte comitis: Girardus Rufus de Pruilliaco, Guido Gastinellus, Helias Bodellus, Savaricus, qui fuit nutricius comitis, Guillelmus Argentun, nutricius Eschivardi, et plures alii qui hoc viderunt et audierunt. Actum anno Dominicae incarnationis M C VII, id est ordinationis domni abbatis Willelmi anno secundo. Anno vero post haec XVIo, ab incarnatione autem Domini M C XXIII, cum idem comes multas nobis iniurias fecisset, resque nostras praedas videlicet et homines capiendo dampna plurima saepius intulisset, perrexit ad eum Vindocinum domnus Laurentius, tunc prior noster, ut ipsum super his omnibus tanquam fratrem et amicum ecclesiae nostrae conveniens, ad emendanda nobis praedicta dampna quae fecerat persuaderet. Cumque eum in abbatiae ipsius hospitio cum monachis quos ad hoc secum duxerat interim expectasset, venit illuc et ipse comes cum Bartholomeo, filio Gaufredi Pagani et aliis quibusdam hominibus suis. Ubi cum per ipsum Bartholomeum, qui huius rei inter nos et comitem ipsum prolocutor erat, res nostras quas abstulerat quaesissemus, et eas quidem se habuisse negare non posset, sed reddere omnes non posse utpote quas iam expenderat responderet, rogare tamen coepit et monachis offerre, una cum eodem Bartholomeo, qui pacem inter nos et ipsum prout nobis videbatur veraciter inquirebat, ut partem rerum nostrarum, quas habuerat ab eo redditam reciperemus, et pro parte reliqua quam reddere non poterat, pacem ab ipso deinceps omnibus locis et rebus nostris firmam haberemus. Quorum petitionibus cum adquiescere decrevissent fratres qui aderant, ventum est ad hanc inter nos et ipsum huius rei concordiam. Venit namque comes ipse cum filio suo Johanne et reliquis quos secum habebat in interius hospitium ubi prior cum monachis residebat et recitatis ibi ex ordine coram omnibus cunctis quae ad concordiam ipsam verbis designata fuerant, reddidit comes ipse ut promiserat partem eorum quae nobis abstulerat, et pro caeteris quae ut dicebat reddere non valebat, tam ipse quam praedictus eius filius Johannes, quem post se terrae suae heredem fecerat, pacem nobis firmissimam et omnibus rebus nostris atque hominibus ubicumque essent, sua promiserunt fiducia de se et de tota terra sua fideliter deinceps se tenere et custodire, eo tenore ut si eis a nobis vel hominibus nostris iniuria fieret aut aliquis ex eorum hominibus clamorem ipsis de nobis vel hominibus nostris faceret, ipsi, priusquam nobis vel rebus nostris propter hoc quicquam foris facerent monacho ad cuius obedientiam pertinet hoc ipsum ostenderent et clamorem facerent. Si vero rectitudinem per eum habere non possent, hoc rursus domno abbati ostenderent et sibi inde iustitiam ab eo fieri XL dies expectarent. Quod si, nec ita rectum suum habere possent, de illa re solummodo se vindicarent de quo quaerella existeret, quousque inde rectitudinem suam haberent. Concesserunt quoque nobis ibidem idem comes et filius eius Johannes duas ecclesias, ecclesia scilicet de Cuschereio et illam de Nucareio, quas nobis praedictus Bartholomeus iampridem donaverat, partim rogatu eiusdem Bartholomei, partim quidem in recompensationem dampnorum supradictorum quae nobis emendare non poterant. Huic audientiae interfuerunt: de monachis Laurentius prior, Drogo, prior Choziaci, Albertus de Lanciaco, Hubertus Piellus, Gilduinus filius Gilonis, Giraldus Miletus, Hildegarius de Sarmesiis. Rainaldus de Castro Gunterii, Rotbertus Bocellus; de famulis: Herveus, serviens noster eiusdem castri, Landricus filius eius, Landricus de Turre, Radulfus Barba, Petrus filius Mariae, Haiz filius Vaslini, Paganus filius maioris de Rochetis. Ex parte eorum, Bartholomeus ipse, Ingelbaldus capellanus, Simon Salvagranum, Burchardus Rufus, Hilgodus de Carismo, Paganus de Ciconiis, Achardus, qui fuit vicarius, Herveus Burez tunc vicarius, Rainerius serviens comitis, Willelmus Champion Bartholomei, Paganus hospitalarius monachorum. Sciendum vero est quod supradictus comitis filius Johannes equum unum palefredum pro concessione iamdictarum duarum ecclesiarum debuit habere, sicut ei ibidem fuit concessum, et concordatum ut cum Albertus de Lanceio eidem puero redderet. Sed cum ipse puer post paucos dies Maius Monasterium venisset, petivit a supradicto priore Laurentio ut sibi pro eodem palefredo quadraginta solidos Andecavensium denariorum daret, quia eos tunc necessarios habebat, et, sic acceptis denariis, palefredum quiete dimisit. Quod audierunt, de monachis: Laurentius prior, Petrus de Loratorio, Willelmus Lonbardus, Rainaldus de Castro Gunterii, Odo cellerarius; de laicis: Rotbertus de Monte Laudiaco, Paganus camerarius, Petrus Burdonius, Rainaldus coquus.

