Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 162

None
Datierung: 1106

Notitia de concessione Belfordii et Sarmesiarum a filiis Nivelonis facta.

Notum sit omnibus maxime successoribus nostris, Maioris Monasterii monachis, quod Nivelo filius Guarini et uxor illius Elizabeth adduxerunt filios suos Guarinum et Achardum in domum domini Radulfi, monachi nostri, tunc prepositi de Sancto Hilario, qui locus est super aquam quae dicitur Hera, et ibi concesserunt illi filii Garinus scilicet et Achardus Deo et Beato Martino et nobis Villam Belfordii et Sarmesias Magnas et Sarmesias Parvas, et aquam de Villa Presbyteri, ubi nos fecimus molendinos et insuper omnia illa quae de patre et matre et antecessoribus illorum habebamus. Cuius concessionis gratia domnus Gausbertus Ludovicus, panetarius noster, cuius adhortatione hoc illi faciebant, dedit illis, Guarino scilicet tres solidos et dimidium et Achardo duos solidos et dimidium. Ad hoc testificandum interfuerunt de parte eorum Rotbertus qui cognominatus est Bosfirions et Letters. Ex parte monachorum Johannes presbyter, Petrus Tetdulfus famulus domni Gausberti, Hugo, maior de Sancto Hilario et Salomon, Tetbaldus Laurentii. Factum est hoc anno ab incarnatione Domini M C VI, primo ordinationis domni abbatis Willelmi. Quo etiam anno Buamundus duxit uxorem, filiam regis Philippi regnum Franciae tunc regentis.