None
Datierung: 1104
Noverint universi tam praesentes quam futuri fratres Maioris Monasterii, quod Girardus de Conomo et Borellus frater eius, una cum Aremburge matre sua, saisiverunt super nos, anno ab incarnatione Domini M C IIII, terram de Jamba, tam scilicet hospites, quam cetera omnia terrae ipsius pertinentis ad obedientiam Villae Belfordii, quod ego frater Hilgodus, tunc temporis abbas Maioris Monasterii, ceterique fratres nostri audientes, tamdiu fuimus inde conquesti, donec ad aures dulcissimae dominae nostrae Adelae, Blesensis comitissae, incliti regis Anglorum Willelmi filiae, querela haec nostra pervenit, quae accepto et statuto placito inter illos et nos, tam de hac pervasione quam et de aliis quibusdam, unde ipsi querebantur de nobis utrosque Blesim in praesentiam suam condicto placiti termino venire fecit. Ubi, coram positi diximus nullatenus nos cum eis debere placitare, nisi prius fieret nobis rectum, cum emendatione legitima, de eo quod antequam placitum vel iudicium sive ius evitassemus vel vetuissemus, devestiti et desaisiti iniuste de rebus nostris fueramus, quas tenueramus XL. annis vel amplius, temporibus videlicet quatuor abbatum sine calumnia inde nobis illata, unde vel abbates illi nostri, vel capitulum nostrum evitassemus ius aut placitum, praesertim cum haberemus in presentiarum Nivelonem filium Guarini, de cuius elemosyna tenebat ecclesia nostra, quod illi super nos saisiverant, paratum probare quomodocumque ibi iudicaretur, quod neque ipsi, neque pater eorum, vel aliquis parentum ipsorum umquam habuerant de eo terram illam in fevum, sicut ipsi dicebant, neque umquam aliquis illorum omnium suus homo inde fuerat, sed ipse eam Deo et beato Martino, atque ecclesiae nostrae elemosynam dedisset. Quae cum audisset comitissa, dixit etiam sibi factam inde esse magnam iniuriam, quoniam neque tempore Tetbaldi comitis, neque tempore viri sui comitis Stephani, neque etiam suo inde clamorem audierat, neque ipsa in cuius custodia et tutela res beati Martini sunt ius vel iudicium, inde alicui vetuerat. Cum igitur guarentus noster Nivelo scilicet filius Guarini, quod praedictum est probare, paratus esset atque illi contra nos et illum quod poterant loquerentur, comitissa iussit inde iudicium fieri, tali scilicet tenore ut liceret postea etiam apponi quicquid ibi deberet superaddi. Illi vero, Girardus scilicet et frater eius, nullatenus hoc audire vel recipere voluerunt, sed neque de hoc neque de calumnia quadam nobis illata, unde ibi placitare debuerant, de eo videlicet quod de quodam nostro bosco, Chavanniaco nomine, ad obedientiam Villae Belfordii pertinente sibi ad calefaciendum et insuper ad furnum suum quantum opus esset reclamabant, placitare ibi deinceps voluerunt, sed abierunt. Cui rei interfuerunt cum comitissa isti: Theodericus de Vienna, Hugo de Basilicis, Herveus de Feritate Uceri, Godefredus de Ucheia, siniscalcus, Mauricius Escherpellus, Herveus Belonius, Rotgerius, dapifer de Remorenti; cum domno autem abbate isti: de monachis nostris: Gervinus monachus episcopus, Ivo monachus, Andreas monachus, frater abbatis, Gausbertus Ludovici monachus, Adelelmus de Pontico monachus, Petrus Laidez monachus, Gilo monachus, Guasto Bajulus monachus, Hubertus monachus, Piellus. De famulis nostris: Ingelbaldus Blesensis cellararius, Alcherius de Coldreto, Gualterius Guircihicus, Stephanus Pictavensis, Rainaldus frater eius, Martinus Diurnellus, Ernaldus servitor, Stephanus cellararius, cum quibus omnibus et Nivelo filius Guarini, qui Guarenticiam nobis detulit. Cum illis autem isti: Rugo de Calvo Monte, Gauffredus Borellus, Hugo Ebrardi filius, Hainricus, dapifer de Balgentiaco, Gilduinus Rufus, Rammundus de Vienna, Gauffridus Brito, Simon de Monte Foleto, Frodo, Gildumus de Magduno.

