Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 160

None
Datierung: 1100-1104

Quod Hugo Carnotensis vicedominus et Agnes uxor illius dederunt nobis Sarmasias magnas et parvas et quedam alia.

Noverit nostra posteritas quod Hugo, Carnotensis vicedominus, eo tempore quo tenebat Montiniacum, et Agnes uxor eius, quam guerpivit, concesserunt beato Martino Maioris Monasterii et monachis eius Sarmasias magnas et Sarmasias parvas et Murzellas et Sternum et Molon, et quicquid tunc temporis tenebant monachi de Nivelono, filio Guarini et Villam Presbiteri. Pro hac concessione dederunt monachi predicto Hugoni LX. solidos Dunensis monetae, et uxori eius Agneti XX. solidos, pro eo quod de patrimonio eius omnia supradicta erant. Ipsa vero tunc nullum infantem habebat. Huic concessioni, ex parte eorum, interfuerunt Nivelonus filius Guarini, Johannes de Socorelit, Guiternus, Bovo de Lanerei, Gislardus de Cantosmo, Franceius, Goffredus maior, Fulchardus filius Sejardi, Guarinus Alte Tonsus, Petrus de Sancto Florentino. Ex parte monachorum interfuerunt: Hainricus hospitalarius et Josbertus Ludovicus, monachi; laici, Guillelmus de Ponz, Stephanus de Veteri Alumne, Ingelricus maior, Odo de Nantoli Villa, Bernardus de Carcahui, Tetbaldus Peletus, Ademerus de Chamarz. Haec donatio et concessio facta est regnante Philippo rege Francorum, presidente Carnoto Ivone episcopo, abbate Maioris Monasterii domno Hilgodo.