Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 159

None
Datierung: 1100

De terra Girberti cognomento Gibeti.

Notum sit omnibus quod Girbertus quidam, cognomento Gibetus, veniens in capitulum nostrum anno ab incarnatione Domini M C, dedit et concessit ibidem nobis monachis Maioris Monasterii omnem terram suam de Maieroliis, acceptis ab hoc prius a domno Hugone fratre nostro qui de Altoco fuit et tunc erat prepositus Villae Berfodii, XXV. solidis monetae Blesensis, et a nobis in presentiarum suscepto benefacto nostrae societatis. Cuius rei testes sunt tam ex parte illius quam ex nostra Stephanus de Vernao, Sancelinus cellararius, Arnulfus cellararius, Mauricius carpentarius, Rainaldus Doardus.