Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 158

None
Datierung: 1099

Concessio et libertas Ivonis Carnotensis episcopi de constructione ecclesiae Franchae Villae.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Ivo, humilis Carnotensium episcopus, notum esse volo cunctis successoribus nostris, quod monachi Maioris Monasterii praesentiam nostram redierunt, necnon Adela comitissa humiliter petentes, ut concederemus ecclesiam construi in loco qui dicitur Francorum Villa, quorum petitionem impetratione dignam, iudicantes, assensu Roberti archidiaconi eiusdem loci in loco supradicto ecclesiam construi concessimus, et eam liberam ab omni consuetudine reddidimus, scilicet a synodo, et circada, et altario redemtione, et hoc tantum retinemus, sacrilegia, iusticiam, de monachis, de presbyteris, de parrochianis, ibi commorantibus. Ut autem hoc firmum et stabile per succedentia tempora permaneat, cartam istam manu propria firmavi et firmandam manibus nostrorum tradidi. S. Ivonis episcopi, S. Roberti archidiaconi, S. Ernaudi decani, S. Serrani subdecani, S. Guillelmi archidiaconi, S. Guerrici archidiaconi, S. Gerogii camerarii, S. Antelmi praepositi, S. Ilberti de Gurzeis, S. Hilduini cantoris, S. Guarini succentoris, S. Fulconis archidiaconi, S. Odonis archidiaconi, S. Gosuini prepositi, S. Simonis archidiaconi, S. Raimbaldi de Cauniaco. Data a Wulgrino cancellario IIII idus septembris, indictione septima.