None
Datierung: 1098
Notum fiat universis tam futuris quam presentibus quod Oda uxor Garini filii Gradulfi et filii ipsius Gradulfus et Garinus, annuentibus sororibus suis Jerosolia, Roscia, Annete, anno ab incarnatione Domini millesimo nonagesimo octavo partim dederunt in elemosina Deo et beato Martino atque nobis Maioris Monasterii monachis, pro anima Garini memoratae Odae mariti, qui apud nos humatus iacet, et pro sua nichilominus incolumitate et salute tam presenti quam futura, partim etiam vendiderunt nobis per manum domni Bernardi cognomento Fragelli tunc panetarii nostri, acceptis ab eo quatuor libris monetae Blesensis et uno modio frumenti, quicquid omnino haereditatis et possessionis tam in terra et vineis quam in domibus et quibuslibet aliis habebant apud Villam Etardi. Quae omnia nobis concesserunt sic soluta et libera et quieta in dominium Beati Martini atque nostrum sine fine, sicuti ea videbantur eatenus possedisse, nichil prorsus sibi retinentes in eadem haereditate. Sciendum autem quod precii memorati pars una, id est modium frumenti, datus est memoratae Odae, et filiis eius suprascriptis quatuor librae. Quod apud Blesim actum est in domo eorum. Cuius rei testes sunt isti: ex parte nostra, domnus Hugo de Antocho, monachus noster et eo tempore prepositus Ville Berfodii, Ingelbaudus famulus, Xristianus, Goscelinus de Bono Puteo, Ermenaldus Farsitus, Petrus Bordonius, Haimmo de Dalmarico, Stephanus de Vernoco, Aucherius de Partiaco; ex parte vero illorum, Hotricus, Mannellus, Herveus Belonius, Paganus de Braceolo.

