Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 156

None
Datierung: 1097 oder 1098

Notitia de calumnia Hugonis vicecomitis de alodio Castiniaci et de iudicio inter nos et ipsum facto in curia Adelae comitissae.

Notum sit omnibus quod Hugo vicecomes Dunensis calumniabatur nobis monachis Maioris Monasterii alodium nostrum de Castinniaco, quod Gaufredus Freslavena Deo et beato Martino atque nobis dederat. Quod et saisivit et terraticum inde cepit unius anni. Unde cum comitissa Adila, uxor Stephani comitis, tunc in exercitu Christianorum contra paganos in Jerusalem eunte demorantis, monuit et coegit ut in curia sua inde adversum nos placitaret, quod et ipse fecit ubi id est in curia comitissae tunc apud Castrum Dunum positae, iudicatum est quod ante placitum debebat nobis reddere, cum lege sua, quicquid inde ceperat: ideo quia non fecerat, inde clamorem comitissae, in cuius custodia obedientia Sancti Hilarii erat. Deinde rogavit eam idem vicecomes, ut iudicium faceret inter nos et se de querela ipsa. Audita igitur causa tam nostra quam ipsius, iudicatum est absolute ut quia XL. annis quiete et sine ulla calumnia ipsum alodum tenueramus, tempore Stephani comitis et patris eius Tetbaldi comitis, et XX. annis tempore ipsius Hugonis, et XX. annis tempore Rotrochi patris eius, sicut placitatores nostri parati erant probare, cum tamen terra ipsius et alodium illud iuxta se esset, nullo modo inde ulterius deberemus, propter eum placitare. Huic iudicio interfuerunt Gilo de Soliaco, Stephanus vicecomes de Firmitate Ansquulfi, Germundus, Godefredus tunc siniscallis comitissae, Odo Borellus, Girardus de Monte Foleti, Rotbertus Legisdoctor, Ansoldus filius Godiscalis, Albertus infans, et ipsi illud fecerunt cum aliis multis. Quod viderunt et audierunt hi testes: Ingelricus maior, Hugo maior Sancti Hilarii, Arnaldus maior Matresemitae, Hildenarus serviens. Actum hoc tempore domni Ivonis praepositi Sancti Hilarii, qui eidem iudicio cum domno Bernardo Flagello et domno Gausberto Ludovici, Cammartii praeposito, monachis nostris interfuerunt.