Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 155

None
Datierung: 1097

Placitum inter monachos Maioris Monasterii et monachos Bonae Vallis, de parrechia Sancti Leobini de Moreis.

Notum sit universis huiusmodi placitum fuisse in capitulo Beatae Mariae Carnotensis, in presentia domni Ivonis episcopi venerandi, VIII anno episcopatus eius, presentibus quamplurimis tam canonicis quam etiam aliis clericis atque laicis, inter abbatem et monachos Bonae Vallis atque monachos Maioris Monasterii, de parrechia Moreiarum, quae dicitur Sancti Leobini, et de capella Fractae Vallis. Cum igitur inde bis antea placitare inchoassent, neque ad plenum causam finire potuissent, placuerat utrisque ut datis induciis et condicto termino, rursus ex integro inde placitarent. Qui terminus diu prestolatus cum adesset, convenerunt utrique in capitulum memoratum, sicut dictum est. Cum itaque vellent placitum incipere, interrogavit prefatus episcopus utrosque, id est tam abbatem ac monachos Bonae Vallis quam monachos Maioris Monasterii, an reciperent iudicium et ratum haberent quodcumque fieret inter ipsos a curia et iudicibus suis. Quibus episcopi sententiam laudantibus et respondentibus se ratum habituros quicquid inibi iudicaretur inter ipsos, monachi Bonae Vallis inceperunt dicentes se habere parrechiolam quandam in parrechia Sancti Leobini pertinentem aecclesiae Sancti Victoris, in qua, ut asserebant, erat castrum Fractae Vallis. Quod falsum esse monachi Maioris Monasterii hoc modo probare ceperunt. Habuerunt siquidem duos idoneos testes, Arnulfum scilicet atque Gaulterium patrem Brictii, qui dixerunt predictas aecclesiolas Sancti Victoris fuisse in parrechia Sancti Leobini, et se vidisse per quindecim annos antequam fieret castrum Fractae Vallis, homines ibi manentes ubi castrum nunc est, qui omnem decimationem suam aecclesiae Sancti Leobini reddebant ex consuetudine, et eorum corpora post mortem in cymiterio eiusdem Sancti similiter ex consuetudine sepulta fuisse. Ex quibus plures utriusque sexus nominaverunt. Rainaldus etiam servus ibidem asseruit se vidisse patrem suum, qui erat serviens Sancti Martini et monachorum eius, parrechiales consuetudines longo tempore expetisse et recepisse ab hominibus illis qui manebant ibi ubi nunc est castrum Fractae Vallis. Testati sunt etiam tam isti testes quam alii plures post edificationem ipsius castri corpora clericorum et laicorum atque mulierum castrum illud inhabitantium in cymiterio Sancti Leobini ex consuetudine tumulata fuisse, et omnes, dum adviverent, suas decimationes aecclesiae ipsius per consuetudinem reddidisse, quorum testium nomina haec sunt: Arnulfus, Gaulterius pater Briccii, Rainaldus servus, Girardus, frater Fulcherii filii Nivelonis, Gauffredus decanus, Rannulfus presbiter, Herveus vinitor, Airardus, Girbertus, Martinus, Gauffredus maior, Almarus. Monstraverunt etiam atque probaverunt monachi Sancti Martini per hos et alios testes donum se habuisse de medietate supradictae aecclesiolae Sancti Victoris et rerum ad eam pertinentium, et de sexta parte alterius medietatis priusquam ibi aliquid habuissent monachi Bonae Vallis. Mulier enim quaedam cui ipsa iure hereditario pertinebat, una cum viro suo nomine Guigone, annuente insuper Almaro eorum domino, sepedictam medietatem dederat beato Martino, et Rainaldus Rufus de quo Almarus tenebat, postea, sed antequam Bonevallenses monachi quicquam ibidem habuissent, donum ipsum concesserat et auctorizaverat Deo et beato Martino. Unde perhibuerunt testimonium tam ipse memoratus Almarus quam alii plures et insuper Hugo iamdicti Rainaldi Rufi armiger qui ab eodem domino suo missus erat ut, si vellet episcopus, pro illo haec vera esse coram omnibus sacramento affirmaret, quod etiam facere presto fuit et obtulit. Responsum autem abbatis et monachorum Bonae Vallis tale fuit. Testes enim ipsorum Hubertus Mainnonis filius, et Hugo Palestellus, Guarinus Malus Clericus et quidam homo Corniberti pro eis responderunt ad haec, dicentes se nescire quid factum inde fuisset antequam fieret castrum Fractae Vallis, sed post edificationem eius, a tempore videlicet Fulcherii filii Nivelonis, viderant ut dicebant, monachos Bonae Vallis ecclesiam Sancti Victoris quiete ac sine calumnia tenuisse, et corpora hominum castrum illud inhabitantium sepulta fuisse. Ex quibus aliquos nominabant quos arbores cadentes obruerant, et aliquos degladiatos sive martirizatos quos aecclesia non recipiebat quia excommunicati erant, sicut testes monachorum Beati Martini probare volebant. Ipsi vero monachi, scilicet Bonae Vallis, responderunt de medietate illius sepedictae aecclesiae Sancti Victoris et de alterius medietatis sexta parte donum quidem se beati Martini et monachorum eius penitus nescire; suum autem a tempore Fulcherii filii Nivelonis, qui ipsam aecclesiam eis dederat optime scire et paratos esse probare. Cumque dicerent ipsum donum suum supradictum Almarum concessisse de cuius fevo ipsa aecclesia erat, respondit ille et affirmare voluit sicut iudicaretur, se hoc eis nunquam concessisse. Contra hoc autem quod tam ipsi quam eorum testes dixerant ipsos ecclesiam Sancti Victoris quiete ac sine calumnia tenuisse. Ostenderunt monachi beati Martini per supradictos et alios quamplurimos testes calumniam inde ipsis factam esse. Cum enim Gauffredus decanus aquam benedictam in novam capellam iuxta castrum factam, missam inibi celebraturus, detulisset, affuit ibi domnus Vitalis, beati Martini monachus, qui hoc in parrechia Sancti Leobini iniuste fieri coram omnibus dixit. Quod ita esse idem decanus qui et aquam detulerat et missam celebraverat, testificatus est et probare voluit in eodem capitulo coram omnibus. Iudicium autem hoc fuit. Domnus Eustachius abbas Sancti Petri Carnotensis, Ernaldus decanus, Gauscelinus subdecanus, Guillelmus archidiaconus, Fulco archidiaconus, Guerricus archidiaconus, Ilbertus de Gurdeio. Hii omnes ab episcopo iudices dati, dixerunt rationationes memoratas duo iudicia requirere et de ipsis duo iudicia fieri oportere, primum videlicet de parrechia sanctae matris aecclesiae, secundum vero de medietate Sancti Victoris aecclesiae et de alterius medietatis sexta parte. Iudicaverunt ergo monachos Maioris Monasterii propter tot et tam antiquissimos testes parrechiam suam probando derationari et adquirere, si quod testes ipsi dixerant vellent iurando affirmare, quod illi facere voluerunt si monachi Bonae Vallis probationem illam recipere voluissent, et inde parati fuerunt coram omnibus. De medietate quoque aecclesiae Sancti Victoris et sexta parte alterius medietatis iudicium facere voluerant, sed abbas et monachi Bonae Vallis respectum quesierunt, quem monachi Maioris Monasterii, eo quod iam inde bis placitaverant, eis dare noluerunt, nisi ibidem p …. is iudicaretur esse illis dandum. Unde etiam iudices memorati iudicium facere voluerunt, sed abbas et monachi Bonae Vallis neque istud neque aliud supradict …. quod de Sancti Victoris ecclesia faciendum erat, audire saltem voluerunt, sed sine iudicio et ratione, de capitulo exeuntes, abierunt. Quapropter domnus Ivo, episcopus Carnotensis, cum totius capituli sui consilio, mandavit domno Rotberto abbati Bonae Vallis et eius monachis, per domnum Guerricum in cuius archidiaconatu erant, quatinus omnes res Beati Martini quas a tempore primi placiti iniuste acceperant, redderent, ac deinceps parrechiam Sancti Leobini et omnia quae monachi Maioris Monasterii ibidem deraisnaverant sive derationaverant, dimitterent ac sine calumnia quiete possidere promitterent. Nomina vero eorum qui huic placito interfuerunt, non quidem omnia sed ex maxima parte subnotata sunt. Ivo episcopus Carnotensis, Eustachius abbas Sancti Petri Carnotensis, Ernaldus decanus Sanctae Mariae, Gauslenus subdecanus, Guillelmus archidiaconus, Fulco archidiaconus, Guerricus archidiaconus, Ilbertus de Gurdeio. Ex parte abbatis Bonae Vallis, ipse abbas Rotbertus, Gorhannus prior, Constantius, Borrellus, Ausbertus, monachi; Hilduinus cantor, Guarinus de Bona Valle, Gaulterius filius Achardi canonici Sanctae Mariae, Gauffredus de Spataio, Albertus infans, Ansoaldus Godescalis filius, Alcherius de Almo, Guarnerius maior, Rollandus, Guillelmus de Vileriis et Nivelo. Ex parte vero monachorum Maioris Monasterii, ipsi monachi, Clemens et Gausbertus, Teduinus, Guillelmus de Sparnonio, Guillelmus de Belismo, laici; Girardus Fulcherii frater, Rotbertus Aculeius, Hugo Niger, Ingelricus maior, Rainaldus Mosterol, Albericus servitor Carnotensis, Arnulfus de Sancto Hylario, Gaulterius Brictii pater, Herveus vinitor, Airardus, Girbertus, Martinus, Gauffredus maior, Almarus, Gauffredus decanus, Rannulfus presbiter, Brictio, et Hugo armiger Rainaldi Rufi.