Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cartulaire de Marmoutier pour le Dunois, Cartae Prioratum Dunensium Maioris Monasterii Nr. 154

None
Datierung: 1097

De Alcherio maiore Villeetardi.

Notum sit omnibus quod Alcherius maior noster de Villa Etardi atque servus venit in capitulum nostrum, id est monachorum Maioris Monasterii, anno secundo a dedicatione Basilicae nostrae a Romano papa Urbano secundo facta, et ibi, accepto beneficio nostrae societatis sibi et uxori suae atque matri, guerpivit nobis amicabiliter et in pace maioriam Villae Ettardi quam de nobis tenuerat eatenus, non ex aliquo iure propinquitatis aut suae concessionis. Dedit etiam ibidem et guerpivit, sed et vendidit nobis centum solidis quicquid omnino de nobis tenebat apud eandem Villam Ettardi, nichil prorsus retinens inde sibi. Ubi et promisit quod semper recognosceret se esse servum beati Martini atque nostrum et quamvis vellet habitare sub alterius domini dominio, nunquam tamen noceret alicui nostrum aut rebus nostris, nec faceret in terram nostram ullum malum conductum. Quod si forte ab aliquo dominorum suorum cogeretur ire cum aliis in demptationem terrae nostrae invitus, quantum posset res nostras et hominum nostrorum vitaret attingere, sociosque suos revocaret inde, et si forte inde caperet aliquid, non moraretur illud reddere. De quibus omnibus fecit prius donum in manu domni Radulfi prioris nostri, per unam virgulam, et deinde super altare ecclesiae dominicum tulit et obtulit eam. Quod viderunt et audierunt testes isti: Valfredus de Oseniaco, Arnulfus cellararius, Johannes hospitalis, Petrus Barba, Petrus Burdonius, Galterius de Parciaco, Bernardus Salnerius, Adam frater Otgerii mariscalis, Odo de Rupeculis, Herbertus de Ruperculis, Petrus Bonetus.